CAP. XXIV. De Tytio filio Jovis tertio.

Postquam Apollinis longa posteritas expedita est, ut ad Iovis filios revertamur ordo postulat. Ex quibus sese ante alios Tytius offert. Quem dicit Leontius filium fuisse Iovis ex Hellare Orcomeni filia, quam pregnantem Iuppiter, iram Iunonis timens, occultavit in terram, ex quo factum est, ut nascens puer ex terra natus videretur, ut Servius asserebat. Que quidem terra postmodum eum enutrivit, et sic non mater, sed nutrix. Is tamen cum ad integram venisset etatem, Latonam Apollinis matrem amavit, eamque de stupro interpellavit. Quam ob rem turbatus Apollo eum sagittis occidit, et apud Inferos religavit, atque eius iecur vulturibus laniandum apposuit hac lege, ut consumptum restauraretur illico, et sic nunquam vultures a discerpendo cessarent, nec ipse a patiendo. Restat nunc huic fictioni velum eripere, ut quod contegat videamus. Dicit enim primo Iovem pregnantem in terris abscondisse; nil enim occultius tegitur, quam quod infoditur, et ideo debemus intelligere hanc secretissime fuisse servatam, et hoc timore Iunonis, id est maioris potentie, cum dea regnorum sit Iuno. Terram autem aluisse Tytium non est novum, cum omnes alamur a terra. Quod Latonam Apollinis matrem amaverit, ingentem eius demonstrat animum, celsitudinem enim appetiit, que claritatis mater est, sed ab Apolline, id est a regio splendore, deiectus est apud Inferos, id est apud plebeios, quos penes semper curarum plenus fuit, qualiter posset in gradum, ex quo deciderat, reascendere. Recitat ex isto Tytio Leontius brevem hystoriam, et dicit hunc apud Boetios magnum fuisse hominem, et viribus temptasse ex Delpho Apollinem eicere, a quo ipse eiectus est, et fere ad privatam vitam redactus. De pena autem illi apposita dicit ubi, de Somnio Scipionis Macrobius sic: Vulturem iecur immortale tondentem, nichil aliud intelligi volentes, quam tormenta conscientie obnoxia flagitio viscera interiora rimantis, et ipsa vitalia indefessa admissi sceleris admonitione laniantis, semperque curas, si requiescere forte tentaverint excitantis, tanquam fibris renascentibus inherendo, nec ulla sibi miseratione parcentis, lege hac, qua se iudice nemo nocens absolvitur, nec de se suam potest vitare sententiam. Hec Macrobius.

Share on Twitter Share on Facebook