CAP. LIII. De Enea Anchisis filio, qui genuit Iulium Ascanium et Silvium Postumum.

Eneam filium fuisse Anchisis et Veneris et poete veteres predicant et moderni. Hic autem et si plurimum extollatur Homeri carmine, tanta tamen carminis Virgilii veneratione armis et pietate cantatur insignis, ut non solum barbaris, sed Latinis ceteris preponatur et Grecis. Sic fert fortuna rerum; habuit Achilles Omerum, et Eneas Virgilium, tanta potentes eloquentia, ut respective illaudati ceteri videantur mortales, esto evo nostro tertius exurgat Scipio Africanus non minori gloria, maiori tamen iustitia delatus in ethera versu viri celeberrimi Francisci Petrarce, nuper Rome laurea insigniti; tanta enim facundia et lepiditate sermonis in medium trahitur, ut fere ex tenebris longi silentii in amplissimam lucem deductus videatur. Eneas igitur, ut paulo ante scriptum est, ex Anchise et Venere apud Symeontem fluvium natus est, et iam etate provectus Creusam Priami et Hecube filiam uxorem habuit, ex qua filium suscepit Ascanium. Et, ut quidam scribunt, Paridi eunti in Greciam et in raptu Helene socius fuit. Tandem cum iam Greci obsidione Ylionem cinxissent et illum crebris certaminibus expugnare conarentur, sepe in pugnam descendit. Sed inter alias vices semel adversus Achillem congressus, cum esset in discrimine maximo, ut in Yliade dicit Omerus, allocutus est Neptunus deos, et deprecatus ut Eneam morti subtraherent, ne omnis Dardania proles occumberet. Quod a Iunone, que plurimum erat Troianis adversa, ut ipse faceret concessum est. Et sic Neptuno tunc agente, Eneas e manibus Achillis subtractus est, et ut ibidem tangit Omerus, Ytalie reservatus. Qui, et si multa clara facinora apud Troiam egerit, secundum tamen quosdam proditionis patrie macula notatus est, et inter alia trahitur in argumentum, quod incolumis cum filio et navigiis et parte copiarum abire permissus sit, cum fere in ceteros sit sevitum. Alii tamen dicunt hoc illi permissum loco muneris, quia legatorum Grecorum ad Priamum venientium hospes fuerit assiduus, et quia semper in consiliis Troianorum damnosum dixerit Helenam detineri, suaseritque restitui. Sed qualitercunque factum sit, Virgilius dicit, quod, capta Troia, cum ipse frustra in defensionem patrie aliquandiu laborasset, sumptis diis penatibus, sibi ab Hectore per quietem commendatis, et patre sene, et filio parvulo, matre dea monstrante viam, devenit ad litus, et ibi XX navibus sumptis, cum quibus iamdudum Paris in Greciam iverat, intravit mare, et in Traciam traiecit, ubi a Polydoro, cuius in litore tumulum invenit, monitus ut avarum litus fugeret, condidit civitatem quam de suo nomine nuncupavit Eneam. De qua Titus Livius, libro XL Ab urbe condita dicit, Eneam civitatem propinquam Thessalonice ab Enea Troiano olim conditam. De qua ipse idem Titus sic: Proficiscuntur a Thessalonica Eneam ad statutum sacrificium, quod Enee conditori cum magna cerimonia quotannis faciunt etc. Et inde cum naves iterum reintrasset, oraculo vetustissimas avorum sedes petiturus, in Cretam abiit, et ibidem pulso iam Ydumeneo rege a Cretensibus, quasi ad sedes venisset avorum, eo quod inde Theucer Scamandri filius fuerit, qui una cum Dardano imperaverat Dardaniis, constitit. Verum et inde peste pulsus, factus certior, quia Dardanus fuisset Ytalus, Ytaliam petere disposuit, et inde in Caoniam venit, et ab Heleno vate de futuris edoctus Syciliam petiit, et apud Drepanum, ut Virgilio placet, Anchisem perdidit. Et reascensis navibus, tempestate in Affricam delatus est, ut ait Virgilius, cum alii negent, ubi a Didone regina susceptus cum septem iam errasset annis, cum qua aliquandiu fuit, eius amicitia usus et lecto, si in hoc Virgilio credendum est. Inde autem Superum monitu discedens iterum, venit in Syciliam ad Acestem, et ludis Anchisi anniversarium celebravit magnifico sumptu, et Acesta civitate condita et parte suorum ibidem derelicta, dum Ytaliam peteret, Palinurum magistrum classis perdidit. Inde venit in Bayanum sinum, et ductu Sybille descendit ad Inferos, et ad Elysios usque campos penetravit, et comperto patre Anchise, omnem suam posteritatem eo monstrante cognovit. Inde ad superos rediens, persolutis Meseno tubicini funeralibus, Caietam navigavit, ubi Caieta nutrice defuncta civitatem posuit, eamque nutricis nomine appellavit. Porro in Ytaliam, id est ad hostia Tyberis, appulit, usque quo dicit Servius illi non defuisse Veneris visionem. Quam cum amplius non vidisset, arbitratus est se ad predestinatum locum venisse, et debere consistere. Ubi primo Evandri regis amicitiam habuit, et inde Latini regis Laurentum, qui illi Laviniam filiam, Turno Rutulorum regi promissam, iuxta responsum oraculi dedit in coniugem. Quam ob causam a Turno grandi bello lacessitus est, fultus tamen auxiliis Evandri Arcadis et Tuscorum, in odium Mezentii regis Agellie, regnum obtinuit coniugis. De morte autem eius diversimode opinati sunt antiqui, cum dicat Servius Catonem dicere iuxta Laurolavinium, cum Enee socii predas agerent, prelium commissum, in quo Latinus occisus est ab Enea, qui tamen Eneas in ipso prelio non comparuit, Ascanius postea Mexentium interemit. Alii dicunt, quod victor Eneas, cum sacrificaret super Numicum fluvium, lapsus est, et eius nec cadaver inventum est. Quod Virgilius eleganter tangit, ubi Didonem morituram eum execrantem inducit atque dicentem: At bello audacis populi vexatus et armis. Finibus extorris, complexu avulsus Iuli Auxilium imploret videatque indigna suorum Funera, nec, cum se sub leges pacis inique Tradiderit, regno aut optata luce fruatur, Sed cadat ante diem mediaque inhumatus harena. Hec precor etc. Preterea sunt qui dicant eum occisum a Turno, voluntque a Virgilio sub artificiosa fictione describi, ubi medio in ardore certaminis ostendit Iunonem mortem Turni timere, et inde ut illum e pugna subtrahat, effigiem dicit Enee sumpsisse, in quem confestim dicit Turnum conversum, et Eneam fugientem dicit in naves, que in Numico erant flumine, et in eas usque secutum a Turno. Quod volunt secundum hystorie veritatem non Iunonem fuisse in Eneam mutatam, sed ipsum Eneam, qui arma Turni fugiens ab eodem apud Numicum occisus est. Quod et in superioribus carminibus pro parte patet, nec alibi potuit tacuisse Virgilius, dum in eodem libro Venerem inducit orantem Iovem atque dicentem: Incolumem Ascanium, liceat super esse nepotem. Eneas sane ignotis iactetur in undis Et, quamcunque viam dederit fortuna, sequatur etc. Ubi si inspiciamus, cum iam non sit amplius Eneas, Venus que huc usque de eo fuerat sollicita, orat nunc pro nepote Ascanio. Et Ovidius in maiori volumine istud idem tenere videtur, dum dicit: Litus adit Laurens, ubi tectus arundine serpit In freta flumineis vicina Numicius undis. Hunc iubet Enee quecunque obnoxia morti Abluere et tacito deferre sub equora cursu: Corniger exsequitur Veneris mandata, suisque Quicquid in Enea fuerat mortale, repurgat etc. Et hoc idem arbitrari videtur Iuvenalis dum dicit: Alter aquis alter flammis ad sydera missus etc. Intelligit enim de Enea et Romulo, quia Eneas in aquis periit, ut predictum est; Romulus autem apud Capream paludem fulminibus et turbine subtractus est. Qui ambo apud Romanos precipua deitate honorati sunt. Nam et ipse Eneas, quocunque modo subtractus sit, ab indigenis deus habitus et Iuppiter indigetes appellatus est. Huius quidem hystoria aliquibus figmentis immixta est, quorum videre rationem ordo exigit. Eneam igitur Veneris fuisse filium non equo modo ab omnibus acceptum est. Quidam enim volunt in nativitate Enee Venerem celi dominam fuisse, et ad eam demonstrationes futurorum successuum pertinuisse, et huius dominii opere multa Enee contigisse, que ex industria a Virgilio sub figmentis abscondita sunt, que ad presens elucidare non est incepti huius intentio. Alii vero volunt eum natum ea hora, qua Venus in oriente matutino tempore surgit, et ideo eius dictum filium volunt, quasi videatur eum in lucem, dum surgeret, eduxisse. Alii vero adeo formosam fuisse matrem eius existimant, ut perdito proprio nomine Veneris nomen adepta sit. Ex quo dixisse Virgilium putant: Coniugio, Anchise, Veneris <dignate> superbo. Alii autem in turpiorem declinantes opinionem, arbitrantur ideo eum Veneris dictum filium, quia non ex coniugio, sed ex concupiscibili coniunctione natus sit, summentes incongruum videri tanti hominis incognitam matrem fore, si Anchisis extitisset coniunx, sed ad illecebrem celebris viri notam contegendam, deam illi veteres finxisse matrem. Ego quidem verum puto matrem eius ob aliquid meritum Venerem cognominatam, ut quosdam arbitrari predixi, nec obstat eius verum nomen fore incognitum; nam nec Priami, qui tantus fuit rex, nec etiam Agamenonis, nec multorum aliorum insignium regum atque virorum. Et absit ut credam, quod spurio pastoris Priamus tam grandis rex filiam Creusam dedisset in coniugem. Quod autem Neptuni precibus ex Achillis pugna subtractus sit, non, quod aiebat Leontius, verum credo, scilicet quod agente constellatione contigerit, quin imo potius puto, quia circa navalia, que ad Neptunum spectare videntur, in quantum deus dicitur maris, potuerit aliquid contigisse, propter quod exigente oportunitate revocatus Achilles Enee certamen omisit. Quod autem a Iunone Neptuno hoc permissum sit, arbitror ad futura prospexisse fingentem, eo quod Ytalico regno reservaretur Eneas, et ob id regnorum dea salutem futuri regis curari permisit. A Polydoro autem in litore sepulto ideo monitus dicitur, quia eius infortunio inspecto cognovit, si consisteret Traces illi futuros hostes, et ideo inde fugiendum fore. Quod autem Venus usque in agrum Laurentum se lumine suo ducem illi exhibuerit, et eo ibidem existente non comparuisse ulterius, constellationi agenti in concupiscibilem appetitum attribui potest; nam tamdiu navigando processit, quamdiu distulit invenire quod placuit, quo invento cessavit impellentis ducatus. Quod ad Inferos iverit, intelligendum puto eum egisse quod olim fere familiare fuit maxime gentilium regibus, velle scilicet ab immundis spiritibus per scelestum illud nigromantie sacrum de futuris certificari. Quod quidem in sinu Baiarum apud lacum Avernum, qui talibus erat aptissimus locus, facturus accessit, et occiso Meseno, suo sanguine litasse Inferis et cerimoniis aliis detestandis egisse, ut aliquis ex infandis spiritibus vi cantaminum provocatus ad superos veniens, et sumpto fantastico corpore coram comparuerit, et ad interogata responderit, et forte illi non nulla de futurorum successu predixerit. Deificatio autem sua nil aliud est quam insipientum ridenda fatuitas. Credo enim eum in Numico flumine nectum, et in mare devolutum, et Tuscis piscibus escam fuisse seu Laurentibus.

Share on Twitter Share on Facebook