CAP. LIV. De Ascanio Enee filio, qui genuit Iulium Silvium et Rhomam.

Ascanius, ut Virgilio placet, non solum Enee filius ex Creusa susceptus fuit, sed et fuge et laborum in regno querendo socius, ut ipse per omnem Eneidam diffuse testatur. Sane Titus Livius, cui ad veritatem hystorie cura fuit impensior, non plene affirmat Creuse an Lavinie fuerit filius, cum dicat: Nondum maturus imperio Ascanius Enee filius erat, tamen id imperium ei ad puberem etatem incolume mansit, tantisper tutela muliebri, tanta indoles in Lavinia erat, res Latina et regnum avitum paternumque puero stetit. Haud ambigam, quis enim rem tam veterem pro certo affirmet? Hiccine fuerit Ascanius, an maior quam hic, Creusa matre Ylio incolumi natus comesque inde paterne fuge, quem Iulum eundem Iulia gens autorem nominis sui nuncupat? Is Ascanius ubicunque et quacunque matre genitus, certe natum Enee constat etc. Hec Titus. Eusebius vero, in libro Temporum, Ascanium Creuse filium arbitratur, et alium, ex Lavinia natum, Silvium Postumum appellat. Ascanius autem apud Troiam matrem perdidit, et cum patre adversus hostes, ut per Virgilium late patet, strenue se gessit; eique plura fuere nomina, ut Servius asserit. Nam preter Iulum et Ylum, quibus vocatus est, ut dicit Virgilius: At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo Additur, Ylus erat, dum res stetit Ylia regno etc. hic etiam Dardanus et Leondamas appellatus est ad extintorum fratrum solatium. Et sic patet Eneam alios ex Creusa preter Ascanium suscepisse filios. De nominibus tamen huius dicit Servius sciendum hoc primum Ascanium ab Ascanio Frigie flumine dictum, ut transque sonantem Ascanium; deinde Ylum dictum a rege Illo, unde et Ylium; postea Iulum, occiso Mezentio, a prima barbe lanugine, que in tempore victorie nascebatur. Hic tamen Ascanius, ut paululum Virgilium sequamur, adhuc parvulus futuri imperii portentum suscepit. Nam disceptantibus patre et avo de futura fuga, flammula quedam nullam inferens lesionem eidem in vertice capitis constitit, etiam parentibus illam extinguere conantibus. Demum, ut dictum est, fuge comes multos cum patre labores tulit. Et cum Eneas rebus esset absolutus mortalibus, et ipse successor regnum sumpsisset, bellum a patre inchoatum victoria terminavit. Nam alii illum occidisse Turnum, alii Mezentium dicunt. Verum dicit Servius secundum Catonem hystorie hoc habet fides: Eneam cum patre ad Ytaliam venisse, et propter invasos agros contra Latinum Turnumque pugnasse, in quo prelio periit Latinus. Turnum postea ad Mezentium confugisse, eiusque fretum auxilio bella renovasse, quibus Eneas Turnusque pariter rapti sunt. Migrasse postea in Ascanium et Mezentium bella, sed eos singulari certamine dimicasse, et occiso Mezentio Ascanium Iulium ceptum vocari, ut paulo ante dictum est. Hic autem, ut ait Eusebius, cum XXX regnasset annis apud Lavinium, Albam condidit et Silvium Postumum fratrem suum summa pietate educavit. Alii amplius hoc recitant, asserentes eum ab amicis redargutum, quod Laviniam novercam, que ob timorem eius, mortuo Enea confugerat in silvas, in exilium detinere videretur, quam ipse revocavit, eique paternum restituit regnum, cum ipse iam ad Albam transitum facere disposuisset. Ipse tamen procreavit filium, quem, eo quod casu in silvis natus sit, Iulium Silvium appellavit, a quo familiam Iuliam ortam non nulli volunt. Tandem cum inter Lavinium et Albam, quam condidit, XXXVIII regnasset annis, in mortem veniens, quia filium propter etatem parvulam regendis civibus non cerneret aptum, Silvium Postumum fratrem suum regni reliquit heredem.

Share on Twitter Share on Facebook