CAP. LV. De Iulio Silvio, Ascanii filio.

Iulius Silvius, secundum Titum Livium, filius fuit Ascanii, et quia in silvis casu natus sit, Silvius cognominatus est, et ab eo Iulia gens processit, cum patre Ascanio in regno successerit. Eusebius tamen in libro Temporum eum Ascanii fuisse filium dicit, sed quoniam eo moriente parvus esset, nec regno videretur ydoneus, Silvio Postumo, fratri suo, regni successionem reliquit.

Share on Twitter Share on Facebook