CAP. XIV.

De Priamo Laumedontis filio, qui ex Ecuba coniuge XVIIII genuit inter filios et filias, et ex aliis mulieribus inter mares et feminas genuit XXXI, ex quibus quinquaginta, nomina tantum XXXVIII cognovimus, que hec sunt: prima Creusa, IIa Cassandra, IIIa Yliona, IIIIa Laodices, Va Licastes, VIa Medesicastes, VIIa Polixena, VIII Paris, VIIII Hector, X Helenus, XI Caon, XII Troylus, XIII Deyphobus, XIIII Polydorus, XV Polydorus, XVI Lycaon, XVII Esacus, XVIII Anthisus, XVIIII Ysus, XX Teucer, XXI Dimocoontes, XXII Echemon, XXIII Cromenon, XXIIII Gorgiton, XXV Cebrion, XXVI Phorbas, XXVII Doriclon, XXVIII Pammon, XXVIIII Anthyphon, XXX Agaton, XXXI Hyppotous, XXXII Aganon, XXXIII Lacoontes, XXXIIII Mistor, XXXV Yphates, XXXVI Thestorius, XXXVII Timootes, XXXVIII Polytes.

Priamus Laumedontis regis fuit filius, adeo notus inter mortales, ut vix usquam notior alter sit. Eo quidem adhuc puero esistente ab Hercule Ylion civitas deleta est, et occisus Laumedon, et ipse cum multis aliis captus. Quem Hercules vicinis pretium, pro eo dantibus, illis restituit, et a redentione Priamus appellatus est, ut Servio placet. Hunc tandem semidirutam patriam restaurasse constat, voluntque scriptores multis eam adversus hostiles impetus vallasse. Nam dicit Servius eum sic egisse, ut pro rato haberetur secundum Plancum, tribus stantibus rebus, eam capi non posse: vita scilicit Troyli, Palladii conservatione et Laumedontis sepulcro integro, quod in porta Scee fuit. Secundum autem alios longe plura ad eam capiendam oportuna Grecis fuere: ut scilicet de Eaci gente aliquis interesset, unde Pyrrus admodum puer ad bellum vocatus est; ut Rhesi regis equi tollerentur, antequam Xanti aquam gustassent; et ut Herculis interessent sagitte, quas misit Phylothetes, cum ipse non posset afferre morte preventus. Priamus ergo Laumedonte mortuo regnavit. Cui cum cuncta pro votis succederent, capta Ecuba filia Cipsei regis Tracie in coniuge, et ex ea multis susceptis filiis, et ex aliis mulieribus etiam quam pluribus, in tam grandem regnum suum ampliavit splendorem, ut non solum Troie rex, sed totius Asye videretur. Sane dum Paris filius eius, pro rapta Esyona sorore Priami ab Hercule, Helenam Menelai coniugem rapuisset, et deduxisset in Troiam, nullisque posset induci suasionibus, ut illam repetentibus Grecis restitueret, eos cum mille navibus in litus Troianum descendentes vidit, et Ylionem etiam obsidentes, et circum igne ferroque cuncta vastantes, et persepe filios suos et naturales et legitimos, et auxiliares reges occidentes, et postremo cesum vidit Hectorem et curru Achillis trahi, ad cuius redimendum cadaver dicit Omerus in Yliade circa finem, nocte Mercurio duce ivisse, et flexis genibus Achillem orasse. Esto dicat Servius longe aliter fuisse; eum scilicet nocte ad tentorium Achillis accessisse, eumque dormientem invenisse, adeo ut eum occidere potuisset, sed excitasse potius voluisse, atque orasse et obtinuisse petitum, et ab Achille usque Troiam post modum prosecutum; sed hec ab Omero oppressa, ne qui laudum Achillis erat preco, videretur dedecorum suorum recitator. Vidit preterea Priamus Palladium subtractum, equos Rhesi eductos, Troilum cesum et Paridem, et ultimo Ylium capi, et filias captivas deduci, et igne cuncta cremari, et in regiam usque suam, post Polytem filium fugientem Neoptholemum penetrantem, et in sinu suo infelicem filium occidentem, seque obiurgantem transfodi gladio. Sane dicit Servius de morte Priami varie opinari. Cum dicant alii eum a Pyrro in domo regia captum, et ad tumulum usque Achillis tractum, ibique confossum et busto caput abscisum atque pilo impositum et circumlatum. Alii dicunt ad Hercei Iovis aram, ut diximus, quod opinari videtur Virgilius. Fuerunt enim huic, ut ipsemet Achilli narrat in ultimo Yliadis libro, filii quinquaginta, inter mares et feminas, ex quibus dicit se XVIIII ex coniuge suscepisse, reliquos vero ex mulieribus aliis in atriis suis commorantibus.

Share on Twitter Share on Facebook