Creusa filia fuit Priami ex Hecuba, ut testatur Servius, fuit Enee coniunx ut sepius per Virgilium patet; eique filium peperit Ascanium. Hanc in excidio Ylionis ab Enea cum patre et filio fugiente perditam dicit Virgilius. Sed non nulli eam ab ipso ex pactione cum Grecis facta occisam volunt, ne quis in sua libertate ex semine Priami superesset. Quod satis caute tetigisse videtur Virgilius, ubi Eneam exquirentem eam describit, et illius umbram loquentem Enee inducit atque dicentem: Non ego Mirmidonum sedes Dolopumque superbas Aspiciam, aut Grais servitum matribus ibo, Dardanis et dive Veneris nurus. Sed me magna deum genitrix his detinet oris etc. Et sic patet, postquam a nemine captam se dicit, sed detineri a matre deum, que terra est, eam ibidem mortuam derelictam atque infossam.