Ylioneus Phorbantis fuit filius, ut asserit Paulus, quod etiam testatur Servius. Quantus vel qualis hic in armis fuerit apud Troiam, non legi; verum, ut per Virgilium patet, eloquentia plurimum valuit. Nam ipse fuit qui, secutus Eneam post Ylionis excidium, Didonem pro salute sua atque sociorum oravit et eloquio placavit, et cum iam in Ytaliam venisset Eneas, ad Latinum regem princeps legationis fuit.