CAP. XXXIX. De Phorbante XXVI° Priami filio, qui genuit Ylioneum.

Phorbas filius fuit Priami et Epythesie filie Stasyppi Migdonii, ut dicit Paulus, quem adeo senem tempore belli fuisse scribit, ut potius frater quam filius Priami videretur, et ob insitam armorum virtutem, non obstantibus annis, etiam prohibente Priamo, in certamen sepius descendit, et tandem a Menelao gladio obtruncatus est, esto dicat Servius, et in testem inducat Omerum, hunc Phorbantem nunquam pugnasse, quin sibi favisset Mercurius, quod ego miror in Yliade non invenisse, dato credibile sit non omnes, qui in certaminibus illis pugnavere, ab Omero positos. Quis autem huic fuerit finis legisse non memini.

Share on Twitter Share on Facebook