Anthiphus et Ysus Priami fuere filii. Verum Anthyphus ex Hecuba susceptus est, cum naturalis Ysus existeret, ut autoritate constat Omeri, qui in Yliade sic de ambobus ait: Ἀυτὰρ ὁ βὴ ῥ’ Ἴσον τε καὶ Ἀντιφον ἄμφω Ἐιν ἐνί δίφρω ἔοντας· ὁ μέν νόθως ἡνϊοχευεν Ἀντιφος αἶ παρεβασκε etc. [Que latine sonant]: Filios duos Priami nothum et legitimum ambobus, in uno curru existentibus, sed nothus frena regebat, Anthyphus autem transibat etc. Restat ergo quod Ysus erat Nothus, qui frena regebat. Hi tamen ambo, ut erant, ab Agamenone in pugna, una hora occisi sunt, et ob id iunctos apposui.