Esacus filius fuit Priami et Alysiroe Dimantis filie, ut dicit Ovidius: Quamvis est illum proles enixa Dimantis, Esacon umbrosa furtim peperisse sub Yda Fertur Alyxiroe etc. Hic ante bellum Troianum diu natus est, et mortuus paulo ante initium, ex quo talem recitatur Ovidius fabulam. Erat huic civitas exosa, et libens nemora colebat, et rura, contigit die una ut videret Hesperiem virginem capillos pectentem suos atque siccantem, et eius caperetur formositate. Quem cum vidisset Hesperies ad se accedentem, confestim fugam arripuit: hic vero dum illam ferventer sequeretur, et contigisse ut virgo fugiens ab angue inter herbas latente morderetur, et moreretur ex morsu, acri dolore concussus in desiderium mortis incidit, et ex scopulo proximo se in mare precipitem dedit. Cuius miserta Tethis, eum mutavit in mergum, nondum sic vocitatum; ipse tamen vitam spernens, dum sepe mergeretur moriturus in undas, mergi nomen fortius est. Hunc Priamus et filii, ficto illi tumulo flevere diu, eo quod si vita mansisset, Hectore non videbatur futurus inferior viribus. Eum autem ideo in mergum versum dicit Theodontius, quia vivus descendit ad ima, et ab aquis mortuus in altum reductus est. Ego autem puto ideo in mergum versum creditum, seu dictum, eo quod qui nare non norunt, si in aquas cadunt antequam moriantur, et merguntur, et in altum sepius redeunt more mergi. Seu forte sic contigit ut dum in aquas cecidisset Esacus, et remansisset in fundo, mergus qui ante aquas intraverat, tunc eas exiens evolavit, et hinc sumptum Esacum in mergum versum.