Antigonam filiam fuisse Laumedontis testatur Servius. Quam dicit, eo quod formosissima esset, ausam se pulchritudine preferre Iunoni, ob quam causam irritata Iuno eam vertit in ciconiam. Cuius figmenti talis potest ratio reddi. Dicit Leontius, quod capto ab Hercule Ylione, et occiso Laumedonte, omnes Laumedontis filii, exceptis Hesyona et Priamo, qui capti fuerunt, clam aufugerunt, quo illos fortuna detulit; Antigona autem inter arundineta Camandri latuit pluribus diebus, et hinc ego fabule locum datum puto, quia que superbia sua se, regnante patre, preferebat pulchritudine ceteris, a fortuna regnorum domina vices vertente, eo deducta sit, quo consuevere ciconie victum querere; et sic ipsa, donec ibidem fuit, quasi in ciconiam versa visa est.