Laumedon rex Troie filius fuit Ylionis, ut scribitur in Yliade ab Omero. Hunc dicunt veteres voluisse Ylionem muris circundare, et cum Apolline et Neptuno convenisse, ut ipsi muros facerent, mercede promissa et observandi iuramento prestito. Qui cum fecissent, nec sibi promissum servari cernerent, omnis Troia a Neptuno aquis repleta est, et Apollo insuper misit pestem. Quam ob rem anxius Laumedon de remedio oraculum consuluit, cui responsum oportere quotannis virginem Troianam ceto marino, scilicet monstro, exponere. Quod forte apud Troianos fiebat. Tandem Hesyoni Laumedontis filie fors contigit. Que cum in scopulo religata monstrum expectaret, advenit Hercules, qui cum Laumedonte pactionem fecit, videlicet si liberaret a monstro filiam, ipse sibi equos divino semine procreatos, quos constabat Laumedontem habere, largiretur. Attamen cum Hercules virginem liberasset, noluit Laumedon servare promissum. Quam ob rem, seu ut aliis placet, quia dum Ylam puerum perditum quereret, a Laumedonte portu Troiano prohibitus est, et ideo cum amplioribus copiis veniens Ylionem expugnavit, et Laumedontem occidit, et omnia eius vertit in predam. His appositis, quid sibi velit fictio videamus. Volunt enim apud Troianos pecuniam fuisse in sacra Neptuni atque Apollinis reservatam, quam Laumedon iureiurando prestito se non solum eandem restituturum, sed insuper ex propria largiturum in predictis sacris, in edificationem murorum civitatis expendit, nec tandem petentibus pecuniam restituere voluit. Sane adveniente postea aquarum inundatione, et post eam non satis a sole digestam, ut fit, aer infectus aquarum putredine pestem intulit; que duo quoniam ad Neptunum et Apollinem pertinere viderentur, adinventum est ea ob periurium a deceptis diis inmissa. Quod virgines monstro apposite sint responso oraculi, cum sic illos deciperet persepe dyabolus, possibile puto, et hinc hystoriam habere cetera arbitror. Fuere huic filii filieque plures, quanquam solus Priamus esset in regno successor.