Cassandra filia fuit Priami et Hecube, formosa virgo. Quam cum amaret Apollo, eiusque concubitum peteret, petiit Cassandra munus, quod illi Apollo se daturum iuramento fermavit. Petiit ergo ut vates fieret, et facta est. Volens autem Apollo quod petierat, ipsa negavit. Quam ob rem turbatus Apollo, cum auferre nequiret quod dederat, egit ut nulla prestaretur fides vaticiniis suis, et sic factum est. Nam cum ex raptu Helene quid futurum esset Troianis prediceret, non solum non credita, sed a patre et fratribus sepissime verberibus castigata est. Hec autem Corebo Migdonio iuveni desponsata fuerat, ut per Virgilium patet dicentem: Iuvenisque Corebus Migdonides: illis ad Troiam forte diebus Venerat insano Cassandre accensus amore Et gener auxilium Priamo Frigiisque ferebat etc. Tandem cum nondum nuptias celebrasset, capto Ylione, et ipsa infelix a Grecis capta est, ut idem dicit Virgilius: Ecce trahebatur passis Priameia virgo Crinibus a templo Cassandra aditisque Minerve Ad celum tendens ardentia lumina frustra, lumina, nam teneras arcebant vincula palmas etc. Verum Ylione diruto, et preda inter principes divisa, misella in sortem contigit Agamenoni. Que passa secum tempestates maris, Agamenoni, que illi fata servarentur a coniuge, predixit, ut Seneca poeta testatur in tragedia Agamenonis. Sed more solito nil sibi creditum est; ex quo, ut in Odissea testatur Omerus, factum est, ut in convivio ab Egysto et Clitemestra Agamenon occideretur, et ipsa, iubente etiam Clitemestra, perimeretur. Quod autem de Apolline fictum est, ab eventu sumptum videtur. Studuit enim virgo, ut vaticinio instrueretur, et eo quod optime proficeret, ab Apolline divinationis deo diligi visa est, dictumque illi ab eo concessum, quod labore quesiverat, et quoniam fides dictis eiusdem non prestabatur, quod figmenti superest additum est.