CAP. IV. De Ganimede Troy filio

Ganimedes Troi regis fuit filius, speciosissimus adolescens, de quo sic Virgilius: Intextusque puer frondosa regibus Yda Veloces iaculo cervos cursuque fatigat, Acer, anelanti similis; quem prepes ab Yda Sublimen pedibus rapuit Iovis armiger uncis; Longevi palmas nequicquam ad sydera tendunt Custodes sevitque canum latratus ad auras etc. Ovidius autem post Maronem dicit: Rex superum Frigii quondam Ganimedis amores Arsit; et inventum est aliquid, quod Iuppiter esse, Quam quod erat, mallet. Nulla tam alite verti Dignatur, nisi que poterat sua fulmina ferre. Nec mora, percusso mendacibus aere pennis Accipit Yliadem, qui nunc quoque pocula miscet, Invitaque Iovi nectar Iunone ministrat etc. Fabula que de Ganimede narratur, satis bene percipi potest ex carminibus dictis, hoc addito quod Aquarii signum factus sit. Huius intentum paucis iudicio suo Fulgentius explicat dicens: Iovis pugnantis navali certamine, existentisque in navi, cuius aquila erat insigne, bellicam predam fuisse Ganimedem. Eusebius autem, in libro Temporum, non a Iove raptum, sed a Tantalo Frigie rege dicit, quod scriptum asserit a Phandro poeta, et ob hoc ortum bellum inter Troium et Tantalum; et hinc videtur frustrari superior fabula. Sane secundum Leontium non frustratur. Dicit enim Tantalum ad Iovis Cretensis gratiam promerendam, quem impudicissimum cognoscebat, sub signis aquile venantem, adolescentulum rapuisse, eumque Iovi dono dedisse. Quod autem deorum pincerna factus sit, ideo dictum est, quia inter celi ymagines figuratus forsan ad suorum solatium eam esse dicunt, quam vocamus Aquarium, in quo existente sole, terra maximis ymbribus irrigatur, quarum humidis vaporibus sydera pasci non nulli voluere, et sic deorum pincerna factus est. Fuit autem regnante Argivis Prito.

Share on Twitter Share on Facebook