CAP. V. De Ylione filio Troy, qui genuit Laomedontem.

Ylion, ut Omerus in Yliade, ubi omnis genologia Troianorum usque ad Hectorem et Eneam explicatur, ait, filius fuit Troili regis Troianorum. Hic, ut dicit Eusebius in libro Temporum, regnante Athenis Cicrope, Ylionem civitatem, illam inclitam Omeri carmine, condidit et suo nomine nuncupavit. Hec enim est, que decennalem Grecorum obsidionem passa est, et ab eis deleta. Condita autem est circa anni mundi īīīdcccxcv. Ylioni autem unicum legimus fuisse filium Laumedontem, quem superstitem moriens dereliquit.

Share on Twitter Share on Facebook