CAP. XXIV. De Hectore Priami filio VIIII°, qui genuit Astianactem.

Hector pre ceteris corporea virtute insignis, vatum omnium carminibus celebris, iuvenis fama inclita, in novissimum usque diem forte victurus, filius fuit Priami regis et Hecube. Hunc in coniugem sumpsisse Andromacam filiam Iectionis Thebarum Cilicie domini testatur Omerus. Ex qua, iam exorto Grecorum bello, filium suscepit nomine Astianactem, esto ipse Camandrum appellaret. Huic igitur, etsi militaris discipline plurimum inesset, tam grandis erat animi audacia et corporis robur, ut post occisum Prothesilaum, primum in litus Troianum ex Grecis e navibus prosilientem, Troianorum aciem persepe presentia sua non solum adversus Grecos ad subsistendum patientem faceret, sed ad insiliendum redderet audacem; et quod mirabilis erat, ipse solus sepissime Grecorum turmas aggredi ausus est, et vi disgregare falanges, adeo omne agmen cogere, ut solus esset terror Achivis omnibus. Hic adversus Aiacem Thelamonium, ut ait Omerus, singulari pugnavit certamine, nox tamen superveniens, non minus Ayaci grata quam sibi, diremit duellum, a quo more prisco cum discederet, gladium illi dono dedit, quo se Aiax postea interemit, et ab eo suscepit baltheum, quo ornatus ab Achille occisus est, et post currum tractus, ut ait Servius. Tandem cum multos etiam principes Grecorum morti dedisset, Patroclum Achillis amicum et suis insignem armis occidit, Achillem existimans superasse, et armis nudatum insignibus, pompa inclitus ingenti, Troiam intravit, sue necis irritamento gloriosus. Nec multo post cum Achille congressus, seu fessus esset Hector, seu multum prevaleret Achilles, ab Achille superatus occubuit, et non solum armis ornatuque reliquo a victore spoliatus est, verum et curru cum baltheo ab Aiace concesso tractus circa Ylionem, Priamo etiam prospectante, est, et ad naves usque Grecorum devectus. Quas penes severus iuvenis, nondum posito amici occisi dolore, nudum cadaver per dies XII insepultum servavit, donec noctu redempturus miserabilis pater Priamus veniret, ut scribit Omerus. Verum, eodem Omero teste, iussu Iovis ab Apolline cadaver insigne, ne corrumperetur, ante funus sacris liquoribus perlitum est. Priamo autem restitutum Yliadum lacrimis et merore publico, et solemni cerimoniarum veterum pompa tumulatum est, eiusque cineres aurea in urna servati. In hac hystoria nil fictum est, preter quod ab Apolline sit cadaver curatum; quod factum esse a medico iussu Achillis dicebat Leontius; et hoc non honorificentie causa, sed expectatione pecunie, qua expectabat cadaver redimi, si integrum servaretur, uti factum est; multis enim susceptis muneribus poscenti Priamo reddidit. Huic unum tantum legisse filium memini, Astianactem scilicet; verum iudicio aliorum plures fuere; cum dicant Eusebius et Beda, unusquisque eorum in libro quem Temporum scripsere, Hectoris filios post lapsum temporis Ylium recepisse, Heleno eis subsidium prestante, ac posteros Anthenoris ex Ylione pulsos, regnante Latinis Ascanio, Enee filio. Insuper Vincentius Gallicus hystoriographus velle videtur, Francorum reges hodiernos a filiis Hectoris antiquissimam originem habuisse, aiens a Francone quodam, Hectoris filio, cum in extremam Germaniam aufugisset, Sycambriam civitatem conditam, et tractu temporis huius Franconis successores ripas observantes Danubii in occiduum descendisse, et in partes Turingie consedisse, ac Marcomanno Priami filio et Samione ex posteris Anthenoris ducibus, Gratiani Cesaris Augusti tempore, transvadato Rheno, eas in partes venisse, quas semper postea tenuere, sibique ex his ducibus reges constituere, et in posteritatem longam atque fulgidam devenere. Quod etsi multum non credam, absit ut omnino negem, cum omnia sint possibilia apud deum.

Share on Twitter Share on Facebook