CAP. XXV. De Astianacte Hectoris filio.

Astianactes, ut sepissime in Yliade testatur Omerus, et Seneca poeta in Troade tragedia, unicus fuit Hectoris filio, ex Andromaca natus eidem post inchoatum bellum inter Troianos et Grecos, ut facile comprehenditur ex verbis Andromace apud Virgilium, ubi Ascanium cum Enea vidit in Epyro, dum dicit: Accipe et hec, manuum tibi que monimenta mearum Sint, puer, et longum Andromace testentur amorem Coniugis Hectoree. Cape dona extrema tuorum, O michi sola mei super Astianactis ymago: Sic oculos, sic illi manus, sic ora ferebat Et nunc equali tecum pubesceret evo etc. Constat enim Ascanium hac etate fuisse adolescentulum, cum iam VIII annis vel amplius errasset cum patre; ergo si equus illi erat etate Astianactes, puer erat dum periit. Quod etiam ex tragedia Senece prealligata colligitur, ubi dum ab Ulixe quereretur in mortem, ut parvulorum mores est confugit ad matrem. Sed tandem vi agente Grecis exposcentibus redditus, antequam naves a Sygeo solverent, ut quidam volunt, e turri deiectus est, ut alii saxo illisus, et sic mortus, ne ulla Priami generis libera super esset posteritas. Hunc, Omero teste, Hector ut plurimum vocabat Camandrum.

Share on Twitter Share on Facebook