Helenus Priami fuit filius et Hecube, vaticinio insignis, ut de eo loquens testatur Virgilius, dicens: Troiugena, interpres divum, qui numina Phebi, Qui tripodas, Clarii lauros, qui sydera sentis Et volucrum linguas et prepetis omina penne, Fare age etc. Huic sunt qui dicant a Grecis indultum, quia captus eis oportuna ad Troiam capiendam revelasset. Ipse tamen Ylione deiecto, Pyrro Achillis filio navigationem prohibuit predixitque futuram pestem navigantibus; quam ob rem non solum a Pyrro vita reservatus est, sed ab eo in Epyrum deductus, et ibidem illi regni parte concessa, cum Hermionam rapuisset Horesti, Andromacam olim Hectoris coniugem, quam loco uxoris tenuerat, illi iunxit coniugio. Et tandem, cum Pyrrus ab Horeste occisus fuisset in templo Apollinis, ut dicit Servius, Molossum, Pyrri filium, quem illi Andromaca pepererat, et eius regnum servavit. Quod etiam Virgilius in parte ostendit, dum dicit: Priamidem Helenum Graias regnare per urbes, Coniugio Eacide Pyrri sceptrisque potitum, Et patrio Andromacam iterum cessisse marito etc. Qui quidem Helenus cum regnum suum Caoniam de nomine fratris appellasset, ibidem ad instar Troie civitatem edificavit, in qua Eneam profugum suscepit et honoravit, et donatis muneribus interceptum dimisit. Quis tamen illi fuerit finis, non legi.