Troilus fuit Priami regis et Hecube filius, ut satis absque testimonio notum est. Hic autem adhuc adolescentulus, ausus adversus Achillem pugnam arripere, ab eo occisus est, scribente Virgilio: Parte alia fugiens amissis Troilus armis, Infelix puer atque impar congressus Achilli, Fertur equis curruque heret resupinus inani, Lora tenens tamen, huic cervixque comeque trahuntur Per terram, et versa pulvis inscribitur hasta etc.