CAP. XXIX. De Deyphobo XIII° regis Priami filio.

Deyphobus filius fuit Priami ex Hecuba. Qui cum multa in hostes egisset, dum se tutum arbitraretur, occubuit. Nam inter tumultum capti Ylionis, dormiens, insidiis Helene, quam post mortem Paridis coniugem duxerat, occisus et turpiter laceratus fuit, ut apud Virgilium refert Eneas, qui illum insignia vulnerum apud Inferos servantem describit, dicens: Atque hic Priamidem laniatum corpore toto Deyphobum vidit, lacerum crudeliter ora, Ora manusque ambas populataque tempora raptis Auribus et truncas inhonesto vulnere nares etc. Post hoc autem ipsemet Deyphobus, apud eundem Virgilium, qualiter perierit, ostendit, dicens: Sed me fata mea et scelus exitiale Lacene His mersere malis; illa hec monimenta reliquit. Namque ut supremam falsa inter gaudia noctem Egerimus, nosti, et nimium meminisse necesse est. Cum fatalis equus saltu super ardua venit Pergama et armatum peditem gravis attulit alvo, Illa chorum simulans ovantes orgia circum Ducebat Frigias; flammam media ipsa tenebat Ingentem et summa Danaos ex arce vocabat. Tum me confectum curis somnoque gravatum Infelix habuit talamus pressitque iacentem Dulcis et alta quies placideque simillima morti. Egregia interea coniunx arma omnia tectis Emovet et fidum capiti summoverat ensem. Intra tecta vocat Menelaum et limina pandit, Scilicet id magnum sperans fore munus amanti Et famam extingui veterum sic posse malorum. Quid moror? irrumpit thalamo comes additur una Hortator scelerum Eolides. Dii, talia Graiis Instaurate, pio sic penas ore reposco etc.

Share on Twitter Share on Facebook