CAP. IX. De Protheo sene VIII° Occeani filio, qui genuit Melantonem et Ydotheam.

Protheus marinus deus, et insignis, ut aiunt, vates, ut Theodontio placet, filius fuit Occeani et Thetidis. Quod autem vates fuerit, post Omerum in Odissea, testatur Virgilius in Georgicis, dicens: Est in Carpatio Neptuni gurgite vates Ceruleus Protheus, magnum qui piscibus equor Et iuncto bipedum curru metitur equorum. Et paulo infra: Novit namque omnia vates, Que sint, que fuerint, que mox ventura trahantur; Quippe ita Neptuno visum est, immania cuius Armenta et turpes pascit sub gurgite focas etc. Hunc ait Omerus a Menelao ab excidio Troie redeunte et percontante quidnam de sociis perditis contigisset, vi coactum ad vaticinium reddendum. Sic et Virgilius dicit ab Aristeo de restauratione apium exquirente. Verum Menelaum docuit Ydothea filia Prothei, ubi a <Cyrene> matre instructus fuit de agendis Aristeus. Et, ut Omerus dicit, eum ante responsum varias dum cogitur sumere formas, ut dimictatur, sic et Virgilius: Fit enim subito sus horridus atraque tygris Squamosusque draco et fulva cervice leena Aut acrem flamme sonitum dabit atque ita vinclis Excidet, aut in aquas tenues dilapsus abibit. Hunc Theodontius origine ex Pallene insula seu monte fuisse dicit, et apud Egyptios regnasse, eique Helenam adhuc virginem a Theseo raptam et commendatam, atque ad eum tempestate impulsum, post excidium Troianorum Menelaum cum eadem Helena divertisse. Senem atque circumspectum virum, et rerum experientia doctissimum, et eo quod animadversione sua nedum presentia nosceret, et integram preteritorum haberet memoriam, sed per coniecturas etiam preteritorum non nunquam, ut sepe faciunt sapientes, de futuris predicebat eventum. Et hinc fabule locum datum, quod vates fuerit Protheus, arbitrabatur. Formas vero, quas eum sumere consuetum aiunt, et abicere, eas existimo passiones, quibus anguntur homines, eius rei similitudinem gerentes, cui possunt merito similari. Que passiones, ut amoveantur ab eo, cui consilium poscimus, si recte velit prestare consilium, necesse est, ut tranquillus remaneat animus ad interrogata. Potest insuper hec fictio aliter aperiri, Protheum scilicet accipi loco divinationis ydromantice, et tunc quod Occeani Thetidisque sit filius, poterit non inconvenienter exponi, cum talis divinatio fiat in aqua, ut ipsum sonat nomen ydromantia, abydros quod est aqua, et mantia divinatio, et omnis aqua ex Occeano et Thetide est. Quod autem varias sumat formas, eo potest dici, quia fit sacrilegium istud circa flumina, que sui cursus murmure plurimas imitantur formas. Seu forsan in hac operatione ad habendum quod queritur, est de necessitate aquas moveri, quo in motu et murmur aliquod auditur, et varie videntur forme, quibus in quietem positis vaticinium sumitur. Quod autem eum pastorem Neptuni seu Occeani dicunt, causa supra ostensa est, ubi de Occeano. Currum illi attribuunt ad designandas aquarum illius maris circumvolutiones. Quod autem ab equis bipedibus trahatur, ideo dictum est, quia mare illud habundat phocis, quibus et pedes et caput et totum fere corpus ab umbilico supra est ad instar vituli, deorsum vero pisces sunt, et sic cum tantum duo sint illis pedes, bipedes equos vocant.

Share on Twitter Share on Facebook