CAP. X. De Melanthone filia Prothei.

Melantho, ut Theodontius asserit, filia fuit Prothei senis. Cui consuetudo fuit, positis vestibus, delphynes inequitans vagari per maria patris. Que cum formosa esset, in gratiam venit Neptuni, qui in delphynem mutatus, illi applaudens, eam in conscensum sui traxit, et transportatam etiam violavit. Asserit Barlaam rei huius veritatem fuisse, puellam hanc in gratiam suam allexisse delphynem, et eam solitam non nunquam dorso eius insidere, atque ab eo per mare deferri, et demum ad locum ubi conscenderat ad ultimum referri, tamen quacunque ex causa factum sit, eam in mari necatam. Miraberis forsan, serenissime rex, feminam a delphyne illesam ferri, atque referri, quod ne fabulosum putes, de quibusdam libet apponere. Legimus enim, Plinio gravissimo viro scribente, in Affrico litore apud Ypponem Diarutim delphynem fuisse ex hominum manu cibum sumentem, seque tractandum manibus prebentem, et nautibus alludentem, atque conscendentes portantem, et a Flaviano proconsole Affrice unctum unguentis, odore quorum novitate sopitum aliquandiu more exanimis fluctuatum, ac deinde expergefactum, quasi iniuriam passum per menses aliquos secessisse. Qui cum demum rediisset, et fere omnis provincia ad hoc miraculum spectura concurreret, ab Ypponensibus venientium amicorum sumptibus gravatis, occisus est. Preterea et Alexandri Macedonis evo fuit in Asye litore puer adeo a delphyne uno dilectus, ut eo discedente eum sequeretur in litus, et in harenam usque invectus expiravit. Similiter, ut scribit Iaso Egesidemus, puerum Hermem nomine delphynem super maria equitantem, quem cum repentina procella fluctibus exanimasset, a delphyne mortuus in litus reductus est, qui cum liquido se mortis pueri causam fuisse fateretur, non in maria retrocessit, sed in litore expiravit. Quid multa dicam? non est novum neque inusitatum delphynes cum hominibus amicitias habuisse. Sed redeuntes unde divertimus, sunt qui dicant, quod Melantho albedo interpretetur, que ex assidua maris fluctuatione oritur, et supra delphynes piscesque alios fertur, et a Neptuno, id est a mari violatur, quia ingurgitatur, et denuo restauratur. Ego autem unde hoc ab his sumptum sit nescio, cum sciam melan grece nigrum sonare latine.

Share on Twitter Share on Facebook