Narcissus filius fuit Cephysi et Lyriopis nynphe, ut satis ostendit Ovidius, dum dicit: Prima fidem votisque dare tentamina sumpsit Cerula Lyriope, quam quondam flumine curvo Implevit clauseque suis Cephysus in undis Vim tulit. Enixa est utero pulcherrima pleno Infantem nynphe qui tunc quoque posset amari, Narcissumque vocat etc. Ex hoc eodem Narcisso satis notam fabulam Ovidius ipse refert. Dicit enim quod, nato Narcisso, ad Tyresiam vatem delatus est, ut de successu vite ipsius haberet responsum. Qui respondit percontantibus puerum victurum quam diu se videre differret. Quod quidem vaticinium primum ab audientibus risum est, sed tandem effectum non caruit. Nam cum in formosissimam adolescentiam excrevisset, venator factus a Nynphis pluribus amatus est. Sed ab Echo Parnasi nynpha potissime. Sed cum esset inexorabilis, et flocci faceret omnes diligentes se, orationibus nynpharum impetratum est, quod infra modicum temporis contigit. Nam die quadam, cum tam labore venationis quam estu temporis fessus in recentem vallem secessisset, sitiens se in limpidum reclinavit fontem, et viso ydolo suo, quod ante non viderat, existimans fontis nynpham, repente pulchritudinem probavit et captus est, et cum non posset quod arbitrabatur posse contingere, cum se ipsum stulta concupiscentia ligasset, post longam querelam sui oblitus ibidem inedia periit, et in florem sui nominis miseratione Nynpharum versus est. Hac ex fictione moralis excerpitur sensus. Nam per Echo, que nil dicit nisi post dictum, famam ego intelligo que unumquenque mortalium diligit, tanquam rem, per quam consistit. Hanc multi fugiunt et parvi pendunt, et in aquis, id est in mundanis deliciis, non aliter quam aqua labilibus se ipsos, id est suam gloriam, intuentur et adeo a suis voluptatibus capiuntur, ut spreta fama post paululum tamquam non fuissent, moriuntur; et si forsan aliquid nominis superest, in florem vertitur, qui mane purpureus et splendens est, sero autem languidus factus marcescit, et in nichilum solvitur. Sic et huius modi ad sepulcrum usque aliquid videntur habere fulgoris, sepulcro autem clauso evanescit, et in oblivionem perditur una cum nomine.