Cephysus filius Occeani fuit et Terre, et per Boetiam labitur, ut ostendit Lucanus: Boetii coiere duces, quos impiger ambit Fatidica Cephysos aqua, Cadmeiaque Dyrce etc. Huius dicunt filium fuisse Narcissum, et quod cum cede Zephyri prostratus esset, Apollinis miseratione sanatus sit, ut dicit Lactantius. Circa que primo aquas Cephysi ideo vocari fatidicas credo, quia penes eum fuerit olim templum Themis, ad quod, cum nondum essent oracula Phebi, Deucalion et Pyrra consulturi deam iverunt, et quia ibi darentur responsa, et quid fato futurum esset demonstraretur, sumpsit aqua cognomen, et quod dee templi erat, aque etiam appropriatum est. Et forsan precedentia sacra responsa instituto veteri absque aqua fluminis fieri non poterant; et sic aliquid videbatur aqua illius false divinitatis habere. Quod nece Zephyri prostratus sit, posset esse intentio hec. Dicit Augustinus in libro De civitate dei, Mesappum regem Sycioniorum nonum fuisse, qui et Cephysus appellatus est. Cuius forte regia in parte erat, in qua estivo tempore, flante Zephyro, sanitas erat incolis, eo vero cessante, ut sit, et aliis supervenientibus ventis corrumpebatur aer, et sic factum est, ut nece Zephyri Cephysus infirmitatem inciderit, a qua beneficio Apollinis, id est medicine, quia medicine deus appellatus est Apollo, relevatus sit Cephysus, et sanitati restitutus. Et si hec regi attribuere volumus, attribuere possimus regioni, per quam labitur Cephysus.