Climenes, ut Theodontio placet, filia fuit Occeani et Thetidis. Que cum forma valeret, Soli placuisse volunt, in cuius ipse concubitum veniens ex ea Phetontem suscepit et sorores. Paulus autem dicit eam fuisse Meropis Egyptii coniugem, et apud extremos Egyptios Ethyopibus imperasse cum viro, et ex eo Eridanum, qui et Pheton dictus est, et sorores concepisse. Leontius autem eam dicit filiam fuisse Minyi et Eurianassis, et ex Merope viro peperisse Yphiclum et Phylacem, et Phetontem cum sororibus. Circa quas varietates advertendum est, quod in quantum Occeani dicitur filia, et a Sole dilecta, potest intelligi humiditas; nam Climenes interpretatur humiditas, et sic Occeani tanquam omnium humiditatum fontis merito dicetur filia. Que a sole diligitur, eo quod, ut Tullius recitat, ubi De naturis deorum, sol et astra reliqua de humiditate pascuntur. Seu et melius eo quod solis calor in humiditate agens suscitat nebulas, que Phytonem conficiunt, ut ubi de Latona dictum est, et arbores etiam quasdam ex locis palustribus elicit, de quibus infra ubi de Phetonte et sororibus latius. Eam autem fuisse feminam et Meropis coniugem si velimus, tunc eam nobilem aliquam in littore Occeani dominam fuisse dicemus, et exinde filiationem huiusmodi consecutam, nec aufertur ob hoc quin Minii et Eurianassis in partibus forsan illis imperantibus fuerit filia, sed a loco tanquam a nobiliori parte denominata.