Tritonem Occeani et Thetidis filium dicit Theodontius. Servius autem eum Neptuni filium dicit et Salatie coniugis eiusdem. Paulus autem eum Tritonam vocat, et feminam asserit. Tandem seu masculus, seu femina sit, omnes in hoc conveniunt, eum scilicet esse seu Occeani, seu Neptuni Tibicinem, sed cum magis in Neptunum videantur inclinari, credo Neptunum et Occeanum unum et idem existimantes, in testimonium Ovidium trahunt dicentem: Nec maris ira manet, positoque in cuspide telo Mulcet aquas rector pelagi, supraque profundum Extantem atque humeros innato murice tinctum Ceruleum Tritona vocat, concaque sonanti Inspirare iubet, fluctusque et flumina signo Iam revocare dato. Cava bucina sumitur illi Tortilis, in latum que turbine crescit ab imo, Buccina, que medio concepit ubi <aera> ponto, Litora voce replet sub utroque iacentia Sole. Tunc quoque ut ora dei madida rorantia barba Contigit, et cecinit iussos inflata recessus, Omnibus audita est telluris et equoris undis, Et quibus est undas audita, coercuit omnes etc. In his autem apparet Tritonis officium et quod masculus sit, ut dicebat Theodontius. Quod autem Occeani seu Neptuni sit filius, satis in hoc ostenditur, quod ab eorum sonoro motu causetur; intellexerunt autem theologi pro Tritone ipsum estuantis maris et in litora ferientis clamorem, cum Triton sonus secundum quosdam interpretetur. Alii vero bene voluerunt Tritonem maris sonum, sed non eum quem dum se ipsum in se frangit, sed illum tamen quem facit litora percutiens, et ideo dixere Tritonem quasi terras terens, et inde tam secundum primos quam etiam secundum sequentes, voluere ex illo sono comprehendi futurum maris maiorem solito estum, ut sono illo adventantem maiori cum impetu dominum suum ostendat Triton, uti et tibicines imperatorem de proximo advenire designant tibiarum cantu. Sane Plinius ubi De naturali hystoria videtur arbitrari Tritones, non solum ficto nomine poetis deservire, sed etiam veros Occeani pisces existere, dicens de eis sic: Tyberio principi nuntiavit Olisipolentium legatio ob id missa, visum auditumque in quodam specu conca canentem Tritonem, qua nascitur forma. De hoc etiam Lucanus ait: Torrentem Tritones adit inlesa paludem. Hanc ut fama deus quem toto litore pontus Audit ventosa perflantem murmura conca etc.