CAP. XIII. De Nereo X° Occeani filio. Hic genuit <nynphas>, que multe sunt, verum quoniam nisi de quattuor sit singularis mentio, earum tantum nomina apponam; genuit ergo Cymodocem, Tethim minorem, Galatheam et Arethusam et alias.

Nereum marinum deum Occeani et maioris Thetidis filium prisci gentilium voluere theologi; eique Dorim sororem suam iunxere coniugio, ex qua volunt nynpharum agmen suscepisse. Is enim aqua est, vulgo enim grece neros aqua dicitur. Occeani et Thetidis filius, eo quod omnis aqua progrediatur ex illo. Quod autem alio nomine vocetur, ab illo potest esse causa, quia sinus sit maris, et sic est, non eo evo factus, quo Occeanus factus est. Refert enim Pomponius Mela, Herculis opus fuisse Abylam Mauritanie promontorium a Calpe Hyspanie monte olim separatum, cum perpetuo essent iugo coniuncti, et tunc medias in terras Occeanum intrasse, et sic Occeanus Mediterraneus factus nova potuit quesisse nomina. Introductus autem Nereus cum Doride coniuge, id est aquarum amaritudine, multas apud nos genuit nynphas, id est humiditates, que forsan ante non erant.

Share on Twitter Share on Facebook