CAP. XIV. De <nynphis> in generali.

Nynphe generale nomen est quarumcunque humiditatum, quod ideo dico, quia humiditates secundum diversitatem rerum, quibus deserviunt nomina diversa accipiunt, ut in sequentibus apparebit. He, ut dictum est, Nerei et Doridis filie dicte sunt. eo quod a mare omnis derivetur humiditas. Harum quidem alie sunt marine, et appellantur Nereides a Nereo patre. Ex his Omerus in Yliade nominat XXXIII, quas ad concussam Tethidem ob mortem Achillis filii sui convenisse dicit. Quarum hec sunt nomina: Glaucis, Thalia, Cimodoci, Nisea, Spio, Thoi, Cimothoi, Actei, Liminoria, Meliti, Iera, Amphytoi, Agavi, Doto, Proto, Pherusa, Dinameni, Dexa, Meni, Amphynomi, Callianira, Doris, Panopi, Galathia, Nimertis, Apsedis, Callianassa, Climeni, Ianira, Dyanassa, Mera, Orithia et Amathia. Preterea et alias superesse dicit. Harum si quis haberet significata nominum, credo adverteret facile eas proprietates aquarum maris, et accidentia circa eas demonstrari. Sunt et alie que dicuntur fluminum, et he vocantur Nayades, eo quod nays interpretetur fluctus vel commotio, et ideo Nayades dicte, quia fluant flumina et in motu continuo sint. Ex his Virgilius in Georgicis XVIII nominat, videlicet Climenes, Drimo, Xancto, Logea, Phyllodoce, Nisea, Espio, Talia, Cimodoce, Cidippe, Lycoras, Clio, Beroe, Ephyre, Opis, Deyopea, et Arethusa et Achao. Quas ego existimo fluviorum varias designare proprietates. Nec obstat his immixtas esse, vel aliis aliquas ex nominatis inter Nereidas. Cum debeamus credere in nonnullis proprietatibus mare et flumina convenire. Sunt et alie que dicuntur fontium, et he appellantur Napee, quasi Naptee, id est aquarum fomites; nam napta apud Persas fomes est, et si non sit aquarum transumptive aliquando vocabula apponuntur. Sunt enim fontes fluviorum continuum nutrimentum. Ex his enim numerantur VIIII, quibus Castalius fons dicatus est; quarum nomina non apponam, quoniam Muse vocantur, et de eis alibi fit sermo prolixior. Sunt et alie quas nemorum dicunt, et he Dryades vocitantur, eo quod dryas arbor seu quercus sit. Ex his Claudianus, ubi De laude Stilliconis VII nominat, has scilicet: Leontadome, Nenopene, Thero, Bithomartis, Lycaste, Agaperte et Opis. Quas ego non dubitem, quin arborum proprietates in generali interpretate describant. Sunt et alie, quas arborum dixere, easque Amadriades vocavere, quasi in speciali arbores, non in generali nemora amantes. Alie vero sunt montium, quas dixere Orcades, quasi Oroncades; nam Oron grece latine mons dicitur. Sic etiam et alie Hymnides appellantur, ut placet Theodontio, quas dixit pratorum atque florum nynphas existere. Has autem omnes aliquando mori et deficere dicit Aristotiles, sicuti Panes faciunt Faunique. Sane Plinius in libro Naturalis hystorie, Nereidas non simpliciter aquas, seu aquarum proprietates esse consentit, quin imo eos habere vera corpora et animalia esse asserit, dicens: Et Nereydum falsa opinio non est, squamis modo hyspido corpore, etiam in quo humanam effigiem habent. Namque hec in eodem litore, scilicet Olisipolentium, spectata est, cuius morientis etiam cantum tristem accole audivere longe; et divo Augusto legatus Gallie complures in litore apparere exanimes Nereidas scripsit. Hec Plinius. Ad quam opinionem fortius roborandam subdit et ipse Plinius: Autores habeo in equestri ordine splendentes; visum ab his in Gaditano Occeano marinum hominem toto corpore, absoluta ascendere similitudine navigia nocturnis temporibus, statimque degravari quas <insiderit> partes, et, si diutus permaneat, etiam mergi. Tyberio principe, contra litus insularum Lugdunensis provincie trecentas amplius beluas reciprocans destitutas Occeanus mire varietatis et magnitudinis, nec pauciores in Sanctonum litore, interque reliquas elephantos et arietes candore tantum et cornibus assimilatis, Nereydas vero multas. Hec Plinius. Quod et si claro homini atque erudito plurimum credi possit, non sic propterea deliris mulierculis et agrestibus ignaris asserentibus absque rubore vultus se ex fontibus formosissimas mulieres, quas ipse Lammias vocant, prodeuntes vidisse. Sunt preterea, ne nos nimis artemur a significato vocabuli, et alie nynphe, ut sepissime vocavere poete, ut puta Cyrces, Calisto, Climenes, et alie huiusmodi multe, que vere fuere mulieres, pro quibus nulla superior fictio intelligenda est. Quin imo tales seu pro talibus accipiende et intelligende sunt puelle virgines atque nobiles, et thalamorum colentes umbras, ideo nynphe dicte, quia ex flegmatica complexione, qua vigent, tanquam humentes, molles et delicate sunt et tenelle, et in eas tanquam in res aqueas facile omnis potest impressio. Agrestes autem femine ut plurimum exhauste laboribus atque fervore solis humide, hispide sunt et dure cutis, et ideo Nynpharum nomen merito perdidere. Et in hoc in generali de Nynphis dictum sit.

Share on Twitter Share on Facebook