Egestas Herebi Noctisque filia non ea est quam plurimi arbitrantur, oportunis scilicet carere. Hanc enim viri fortes tolerantia superavere ut in arenis Libicis Cato. Sed ea est potius cui abundantes falso tracti iudicio succumbunt, ut auri custos Mida Frigum rex, qui dum omnia que tangebat iuxta votum verterentur in aurum, fame peribat. Hec est ergo vere Herebi filia, id est gelidi cordis et ignavi, ac etiam Noctis, id est ceci consilii, extimantis optimum divitias augere, ut usu careamus earum.