In arbore signata desuper ponitur in culmine Demogorgon versa in celum radice, nec solum infra descripte progeniei sed deorum omnium gentilium pater, et in ramis et frondibus ab eo descendentibus describuntur eius filii et nepotes de quibus omnibus hoc in primo libro prout signati sunt distincte scribitur. Verum ex eis Ether solus excipitur, de quo et eius amplissima posteritate in libris sequentibus describetur. Fuerunt ergo Demogorgoni filii flieque VIIII. Quorum primus Litigium, secundus Pan, IIIa Cloto, IIIIa Lachesis, quinta Atropos, sextus Polus seu Pollux, septimus Phyton seu Phaneta, ottava Terra, nonus autem Herebus.
Summa cum maiestate tenebrarum arbore descripta, veternosus ille deorum omnium gentilium proavus, undique stipatus nebulis et caligine, mediis in visceribus terre perambulanti michi comparuit Demogorgon, nomine ipso horribilis, pallore quodam muscoso et neglecta humiditate amictus; terrestrem tetrum fetidumque evaporans odorem, seque miseri principatus patrem potius alieno sermone quam suo confessus verbo, me coram novi laboris opifice constitit. Risi, fateor, dum illum i<n>tuerer, memor stultitie veterum qui illum a nemine genitum eternum et rerum omnium patrem atque in terre visceribus delitescentem rati sunt. Sane quoniam minus hoc spectat ad opus, eum sinamus sua in miseria, procedentes eo quo cupimus. Huius igitur insipide credulitatis causam dicit Theodontius non a studiosis hominibus habuisse principium, quin imo a vetustissimis Arcadum rusticis. Qui cum mediterranei essent homines atque montani et semisilvestres et viderent terram sponte sua, silvasque et arbusta queque producere, flores, fructus et semina emittere, animalia alere cuncta et demum in se morientia queque suscipere, nec non et montes flammas evomere, ex duris silicibus ignes excuti, ex concavis locis et vallibus exalare ventos et illam sentirent moveri nonnunquam et etiam mugitus emittere eiusque ex visceribus fontes, lacus et flumina fundi, quasi ex ea ethereus ignis et lucidus aer exorti ac egregie potata ingentem illum occeani pelagum eminxerit, et ex collisis incendiis evolantes in altum favillule solis luneque globos ediderint, summoque implicite celo in stellas sese infixerint sempiternas, stolide credidere. Qui autem post hos secuti sunt paulo altius sentientes, non terram simpliciter rerum harum dixere autorem, sed illi mentem implicitam esse divinam intellectu et nutu cuius agerentur ista, eamque mentem in subterraneis habere sedem arbitrati sunt. Cui errori auxit fidem apud rusticos antra ac profundissimos terrarum abditus intrasse non nunquam in quibus cum in processu languescente luce silentium augeri videatur, subintrare mentes cum nativo locorum horrore religio consuevit et ignaris presentie alicuius divinitatis suspicio quam a talibus suspicatam divinitatem, non alterius quam Demogorgonis existimabant, eo quod eius mansio in terre visceribus crederetur ut dictum est. Hic igitur cum esset apud vetustissimos Arcades in honore precipuo, rati taciturnitate sui nominis divinitatis eius augeri maiestatem, seu existimantes indecens esse tam sublime nomen in buccas venire mortalium, vel forte timentes ne nominatus irritaretur in eos, consensu publico vetitum est ne impune nominaretur a quoquam. Quod quidem testari videtur Lucanus ubi Erictum manes invocantem describit dicens: Paretis, an ille Compellandus erit, quo nunquam terra vocato Non concussa tremit qui Gorgona cernit apertam Verberibusque suis trepidam castigat Erinem etc. Sic et Statius ubi cecum senem Tyresiam iussu Ethioclis belli Thebanorum exitum perscrutatur dicit: Scimus enim et quicquid dici noscique timetis Et turbare Hecatem, ni te, Tymbree, timerem Et triplicis mundi summum quem scire nephastum; Illum sed taceo etc. Hunc, de quo duo poete loquuntur nomine non espresso, Lactantius insignis homo doctusque super Statium scribens liquido dicit esse Demogorgonem summum primumque deorum gentilium. Et nos etiam satis sumere possumus, si verba carminum ponderare velimus. Dicit enim apud Lucanum femina malefica et gentilis ad preminentiam atque subterraneam huius mansionem demonstrandam terram tremere eo vocato, quod nunquam alias facit nisi concussa. Subsequenter hoc idem, quia videt Gorgonem, id est terram apertam, id est ad plenum eo quod in visceribus habitet terre, nos autem respective ad eum superi superficiem tantum videmus. Vel videt apertum Gorgonem, monstrum illud vertens aspicientes in saxa, nec propterea in saxum vertitur, ut appareat preeminentie eius signum aliud. Tercio potentiam eius ostendit etiam circa inferna, dum eum dicit castigare verberibus Erinem pro Erinas, id est Furias, eas scilicet potentia sua et reprimendo et irritando. Hunc autem cognosci a superis ideo dicit Statius, ut illum et subterraneum et cunctorum demonstret principem, et invocatum posse cogere manes in desideria mortalium, quod ipsi nollent. Eum autem cognosci ideo nephas dicit, quia scire secreta dei non spectat ad omnes; nam si cognita sint, in vilipensionem fere veniet potentia deitatis. Huic preterea ne tedio solitudinis angeretur, liberalis et circumspecta vetustas, ut ait Theodontius, socios dedit Eternitatem atque Chaos, et inde filiorum agmen egregium; VIIII enim illi inter mares et feminas fuisse voluere, ut infra apparebit distinctius. Erat hic locus detegendi, si quid fuisset poetica fictione reconditum. Sed cum nudus sit huius deitatis erronee sensus, explicare quid nomen eius horridum sonare videatur tantummodo superest. Sonat igitur, ut reor, Demogorgon grece, terre deus latine. Nam demon deus, ut ait Leontius, Gorgon autem terra interpretatur. Seu potius sapientia terre, cum sepe demon sciens vel sapientia exponatur. Seu, ut magis placet aliis, deus terribilis, quod de vero Deo qui in celis habitat legitur: Sanctum et terribile nomen eius. Verum iste aliam ob causam terribilis est, nam ille ob integritatem iustitie male agentibus in iudicio est terribilis, iste vero stolide existimantibus. Postremo, antequam de filiis aliquid, de sociis pauca videnda sunt.