CAP. XXVIII. De Senectute Herebi XIIIIa filia.

Senectus etatum ultima et morti contermina solo contingit corpori, cum rationalis anima tendat viriditate perpetua in eternum. Hec, ut ait Tullius, Herebi fuit Noctisque filia. Quod quidam facile concedi potest, cum illi sit in complexione conformis, frigida scilicet et sicca, et filii similes consueverunt esse parentibus. Est insuper Herebus iners et tremulus a quibus non degener est senectus, cum, ut cernimus, tremula sit et tarda. Porro quia hebetes offuscatosque sensus habet corporeos, non incongrue illi Noctem dixere matrem. Attamen hoc habet insigne, quia quantum illi subtrahitur virium tantum menti augetur consilii; ex quo fit ut veneranda sit, et eius cani iuvenum preponantur lacertis.

Share on Twitter Share on Facebook