Prohemium.

Si satis ex relatis Domnini Parmensis egregii militis tui vera percepi, Rex inclite, summopere cupis genealogiam deorum gentilium et heroum ex eis iuxta fictiones veterum descendentium, atque cum hac, quid sub fabularum tegmine illustres quondam senserint viri, et me a celsitudine tua quasi expertissimum atque eruditissimum hominem in talibus selectum tanto operi autorem. Sane ut omiserim desiderii tui admirationem (non enim parvum hominem decet, quid regem moveat, perscrutari) et adversus electionem mei quid sentiam dicere pretermittam, ne dum insufficentiam meam monstravero per subterfugia arbitreris impositi laboris onus evitem, antequam ad sententiam meam circa impositum opus deveniam, libet serenissime regum apponere, etsi non omnia quedam saltem que inter Domninum insignem militem tuum, dum iussa tue celsitudinis explicaret, et me intervenere verba ut eis perlectis satis de me iudicium tuum videas et temeritatem meam, dum in obedientiam tue maiestatis devenio. Cum igitur ille facundo ore sacra tue sublimitatis studia et opera regalis officii admiranda nec non et insignes atque gloriosos quosdam tui nominis titulos longa dicacitate explicuisset, eo devenit ut conatu plurimo me in tuam sententiam ducere niteretur, nec unica tantum ratione sed multis ex quibus, fateor, valide videbantur quedam. Verum postquam tacuit et michi respondendi copia facta est, sic dixi: Arbitraris forsan, facunde miles, seu rex tuus de proximo noster futurus, prestante deo, hanc insaniam veterum scilicet cupientium se haberi divino procreatos sanguine angulum terre modicum occupasse et tanquam ridiculum quoddam, ut erat, parvo perseverasse temporis tractu et veluti etiam recentissimum opus facile colligi posse? Attamen bona semper tua pace dicam: longe aliter est! Nam ut omittam Cicladas et reliquas Egei maris insulas, Achayam et Ylliricum atque Traciam, quas penes fomenta huius stultitie emicuere plurimum et potissime dum Grecorum respublica floruit, Eleuxini maris, Hellespontiaci, Meonii, Ycarei, Pamphylii, Cilicii, Phenicis et Syri atque Egyptiaci litora sua contagione infecit. Nec Cyprus nostri regis insigne decus ab hac labe fuit inmunis. Sic et omnem Lybie atque Syrtium et Numidie oram labefactavit et Athlantiacos occiduique occeani sinus et remotissimos Hesperidum ortos. Nec Mediterranei tantum maris fuit contenta litoribus. Quin imo et ad incognitas mari nationes etiam penetravit. Decidere enim in perniciem hanc cum litoralibus accole omnes Nyli fonte carentis, et harene Lybice una cum suis pestibus, et antiquissimarum Thebarum solitudines, nec non et superiores Egyptii, atque Garamantes fervidi et calentes nimium irsutique Ethyopes, et odori Arabes Perseque dites atque Gangarides populi et nigredine insignes Yndi, Babilones, et celsa Caucasi cacumina, eiusque tam in fervidum solem quam in gelidas arthos scabrosa decliva, Caspium mare Hyrcanique truces, et omnis Tanais, ac nivosus semper Rhodopes et Scitharum etiam inculta barbaries. Et cum orientalis occeani fluctus et Rubri maris infecisset insulas, postremo ad nos usque Ytalos declinavit, adeo ut Roma rerum domina huius caliginis offuscata nube sit. Et ne passim per regiones omnes, in quibus plurimum hec inscitia potuit, evager, ut satis potes advertere, portiuncula sola fuit orbis inter triones et cadentem solem, que deitatis huiusmodi non fuit nobilitata progenie, esto nephande credulitatis sicuti et reliqua fuerit infecta. Nec ista evo fuere nostro. Erat forsan adhuc adolescens Abraham dum apud Sycionios cepit ista proserpere et insipientium hominum subintrare animos; heroum tamen tempestate ferbuit et in maximum devenit decus et nomen, et in dies usque superbi Ylionis ruine perseveravit. Nam in Troiano bello quosdam deorum filios cecidisse et Hecubam in canem et Polidorum in virgulta conversos legisse meminimus. Quod quidem et vetustissimum est et plurium seculorum tempus. Nec dubitandum insuper, quin, quocunque hec viguerit stultitia, ibidem ingentia sint descripta volumina, ut maiorum divina nobilitas monimento licterarum veniret ad posteros. Et esto nunquam existimaverim talium parvum fuisse numerum, quod permaximus fuerit, Paulus Perusinus, vir gravis et talium solertissimus atque curiosissimus exquisitor non nunquam asseruit, me presente, se a Barlaam, quodam Calabro homine Grecarum licterarum apprime erudito, habuisse, neminem insignem virum principatu aut preminentia alia tota in Grecia insulis et litoribus premonstratis eo fuisse seculo, quo hec fatuitas viguit, qui ab aliquo deorum huius modi duxisse originem non monstraret. Quid igitur dicam, quid tu, spectantes tam longe lateque diffusum malum tam vetus, tot perseveratum seculis, tot explicatum voluminibus et in tam grandi virorum numero ampliatum? Credisne me regis optata posse perficere? Equidem si prestent montes faciles transitus, et solitudines invie apertum notumque iter, si flumina vada et maria tranquillas undas, ac transfretanti emittat ab antro Eolus ventos tam validos quam secundos, et, quod maius est, sint Argiphontis talaria aurea volucri cuicumque homini alligata pedibus, et pro votis, quocumque libuerit, evolet, vix tam longos terrarum marisque tractus, etiam si illi prestetur permaxima seculorum annositas, nedum aliud agat, solum poterit peragrasse. Concedam amplius; dentur cui velis hec omnia posse contingere in momento loca et, divina insuper favente gratia, caractherum ac ydiomatum variarum nationum notitia, et coram accedenti integra preparentur volumina, quis, ut me pretermiserim, mortalium erit, cui sint vires tam solide, tam perspicax ingenium tamque tenax memoria, ut omnia videre queat apposita, et intelligere visa et intellecta servare, et demum calamo etiam exarare et in opus collecta deducere? Addebas preterea, ut explicarem, quid sub ridiculo cortice fabularum abscondissent prudentes viri, quasi rex inclitus arbitretur stolidum credere, homines fere omni dogmate eruditos simpliciter circa describendas fabulas nulli veritati consonas nec preter licteralem sensum habentes trivisse tempus et impendisse sudores! Non inficiar, delectavit me regalis ista discretio et argumentum certissimum prebuit, quoniam, ut tu ante dicebas, sit illi divinum ingenium, meque in votum impulit suum, dummodo vires sufficerent. Sane circa huiusmodi explicationes longe plus quam putes difficultatis et theologi hominis labor est, nam, dato, iuxta Varronis sententiam, ubi de divinis et humanis rebus multa descripsit, genus hoc theologie sit, quod mithicon seu, ut aliis placet et forte melius, physicon dicitur, et si plurimum ridende falsitatis habeat, multum tamen ad illam eliciendam artis exquirit. Et ob id, miles elegantissime, pensande sunt hominum vires et examinanda ingenia, et sic illis convenientia onera imponenda. Potuit Athlas sustinere capite celum, eique fesso sub onere Alcides potuit prestare vicem, divini homines ambo, et invictum fere robur fuit ambobus! Ast ego quid? Brevis sum homuntio, nulle michi vires, ingenium tardum, et fluxa memoria; et tu meis humeris, non dicam celum, quod illi tulere, quin imo et terram super addere cupis et maria, ac etiam celicolas ipsos, et cum eis sustentatores egregios! Nil aliud hoc est, nisi velle, ut pondere premar et peream. Verum si tantum regi hoc erat animo, erat onus aptum, si inter mortales ullus est tanto labori sufficiens, viribus preclarissimi viri Francisci Petrarce, cuius ego iam diu auditor sum. Homo quippe est celesti ingenio preditus et peremni memoria, ac etiam facundia admirabili, cui familiarissime quarumcunque gentium hystorie sunt, sensus fabularum notissimi, et breviter, quicquid phylosophie sacro iacet in gremio, manifestum est. Tacueram iam, cum sic ille vultu placido et comto sermone secutus est: Credo, longe melius quam noverim, ea vera esse, que narras, et difficultates video, sed queso, mi Iohannes, an putes regem nostrum circumspectione carere? Oculatus quippe dominus est, et mitis ingenii, et regia facilitate laudabilis! Et absit, ut quenquam, nedum te, premere velit, quin imo vetus est illi mos leviare quoscunque, et idcirco sane intelligenda atque assumenda iussa ipsius. Edepol facile credi potest inaccessibiles esse eas, quas predixeras, nationes et eorum codices, si qui sunt, omnino Latinis incognitos; verum, si qua ex Grecis, que ad Latinos usque devenerint, seu apud Latinos ipsos, quorum licteris non parum honoris et glorie maiorum attulere studia, comperiuntur, etsi non omnia, que saltem tua cura haberi possint, ista desiderat. Eia ergo, liberali animo, bene de deo sperans, laborem subi, et, quod potes, facito, cum ad impossibile requiratur nemo! Non enim michi virum illum sublimem et, nedum apud Cyprios, sed fama super ethera notum Franciscum Petrarcam dedit fortuna obvium, credo sic volente deo, ut et illi maximis occupato parcerem, et iuventuti tue honestum laborem inferrem, ex quo nomen tuum nuper in auras exire incipiens inclita gloria elucescat clarius apud nostros. Tunc ego inquam: Iam satis video, strenue miles, quam, pretermissis barbarorum remotissimis libris, existimes ex Grecis Latinisque opus hoc integrum perfici posse. O bone deus! Nonne ipse, Domnine, vides, quia hac ipsa concessione maximam partem operi demas? Sed faciamus uti iam dudum nostri fecere principes, romanum imperium dividentes in orientale et occiduum; sint monstro huic corpora duo, barbaricum unum et grecum atque latinum reliquum, ad grecum latinumque, quos ipsemet nominas, libri. Nec istud etiam poterit, ut quod postulas consequatur; antiquam enim hanc pestem monstravimus. Tu nunc tecum volve, quot labentibus seculis hostes habuere volumina. Confiteberis equidem, quoniam incendia et aquarum diluvia, ut de particularibus taceam, bibliothecas assumpserint plurimas; et si non alia deperisset quam Alexandrina, quam iam dudum Phyladelphus summa cum diligentia fecerat, esset librorum diminutio maxima, cum in ea testimonio antiquorum poteras reperire, quod velles! Preterea invalescente gloriosissimo Christi nomine, eiusque doctrina sincere veritatis perlucida letiferi erroris et potissime gentilitii tenebras amovente, ac etiam iam diu Grecorum declinante fulgore, clamantibus in infaustam religionem Christi nuntiis ac eam in exterminium pellentibus, nulli dubitandum est quin secum multos deleverint libros huius materiei refertissimos, dum non multos esse deos, nec deorum filios, sed unicum Deum patrem et filium Dei unicum tam vera quam pia predicatione monstrarent. Insuper avaritiam, cui non parve sunt vires, concedes habuisse hostem; facultas enim poetica scientibus nil afferre lucri certissimum est, et apud eam nil preciosum est preter quod afferat aurum. Ex quo consecutum ut aurum non afferentia, non solum neglecta, sed despecta atque deiecta sint; et cum omnes fere in divitias totis tendant pedibus, volumina talia in desuetudinem abiere, et sic etiam periere facile. Eque in eorum detrimentum quorundam principum detestabile accessit odium, nec aliter quam in hostes ab eis adversus ea conspiratum est. Et quot hoc deleverit odium non solum fabularum, sed quarumcunque facultatum volumina, non leviter exprimeretur numerus. Ceterum si cetera pepercissent, non eis, restauratore carentibus, pepercisset labile tempus, cui et taciti et adamantini sunt dentes, nedum libros, sed saxa conterentes durissima et ferrum ipsum, domans cetera. Hoc hercle tam Greca quam Latina multa redegit in pulverem! Et si hec et alia plura passa sint, et ea potissime, que nostro labori oportuna essent, negari tamen non potest, quin multa supersint, sed nullum tamen, quod ego noverim, in hoc, quod optas, conscriptum. Vaganter igitur tam deorum quam progenitorum nationes et nomina huc illuc dispersa per orbem. Habet enim liber hic ex his aliquid, et aliquid liber alter. Que quis, queso, pro minime seu saltem parum fructuoso labore velit exquirere et tot volumina volvere, legere, et hinc inde excerpere perpauca? Credo satius desistendum. Ast ille in me defixis luminibus inquit: Non me latebat, quin adversum moderatam petitionem meam haberes, quid diceres; sed non adeo me repelles, quin loculus remaneat aliquis, in quem fugiam. Non equidem negabo, quod asseris verum. Iam secundo dixisse velim: quod potes, facito! Hanc portiunculam, quam hinc inde excerpsisse poteris, rex noster exoptat. Poterisne istud etiam denegasse? Sed heu! Timeo non has tibi torpor ignavus rationes preparet, ut laborem effugias. Nil nempe turpius ocioso iuvene! Et si laborandum est, cum ad laborem nascamur omnes, cui melius quam regi optimo potes laborem impendere? Surge igitur, et inertiam hanc pelle, et ad opus ingenti accingere animo, ut regi pariter pareas et tuo nomini ad inclitam famam viam facias! Venies profecto, si prudens es, ultro eo, quo ego te conor impellere. Nosti enim, quoniam labor improbus vincat omnia; audentesque iuvat fortuna, et multo magis Deus ipse nunquam deserens sperantes in se. Vade igitur, et bonis avibus volve et revolve et exentera libros, calamum arripe, et, dum regi obsequeris, tuum nomen in longissimum deduc evum! Tum ego: vincor, inquam, magis fere lepiditate verborum quam viribus rationum; urges et enim me impellis, trahis, et ut paream, si velim nolim, necesse est. Et sic, clementissime rex, ut ad te aliquando calamum flectam, aliquandiu altercati sumus, Domninus tuus et ego, et, seu valeam seu non valeam, ad ultimum victus in tuam sententiam impulsus venio: quibus tamen viribus, tu vides. Iussu igitur tuo, montanis Certaldi cocleis et sterili solo derelictis, tenui licet cimba in vertiginosum mare crebrisque implicitum scopulis novus descendam nauta, incertus, num quid opere precium facturus sim, si omnia legero litora et montuosa etiam nemora, scrobes et antra, si opus sit, peragravero pedibus, ad inferos usque descendero, et, Dedalus alter factus, ad ethera transvolavero; undique in tuum desiderium, non aliter quam si per vastum litus ingentis naufragii fragmenta colligerem sparsas, per infinita fere volumina deorum gentilium reliquias colligam, quas comperiam, et collectas evo diminutas atque semesas et fere attritas in unum genealogie corpus, quo potero ordine, ut tuo fruaris voto, redigam. Horresco tamen <tam> grande opus assumere, et vix credam, si resurgat et veniat Prometheus alter seu is idem, qui poetarum assertione prisco tempore consueverat homines ex luto componere, nedum ego, huius operis sit artista sufficiens. Sane ne, rex inclite, mireris in posterum, dixisse velim: Non expectes, post multum temporis dispendium et longis vigiliis elucubratum opus, corpus huius modi habere perfectum; mutilum quippe, et utinam non membrorum plurium et fortasse distortum seu contractum gibbosumque habendum est iam rationibus premonstratis. Porro, princeps eximie, uti componendo membra deveniam, sic sensus absconditos sub duro cortice enucleando procedam, non tamen ad unguem iuxta intentionem fingentium fecisse promittam. Quis enim tempestate nostra antiquorum queat terebrare pectora et mentes excutere, in vitam aliam iam diu a mortali segregatas, et, quos habuere, sensus edicere? Esset edepol divinum potius quam humanum! Veteres quippe, relictis licteris suis nominibus insignitis, in viam universe carnis abiere, sensusque ex eis iuxta iudicium post se liquere nascentium, quorum quot sunt capita, fere tot inveniuntur iudicia. Nec mirabile; videmus enim divini voluminis verba ab ipsa lucida, certa, ac immobili veritate prolata, etiam si aliquando tecta sint tenui figurationis velo, in tot interpetrationes distrahi, quot ad illa devenere lectores. Et ob id in hoc minus pavescens accedam, nam, et si minus bene dixero, saltem ad melius dicendum prudentiorem alterum excitabo. Et hoc faciens, primo, que ab antiquis hausisse potero, scribam, inde, ubi defecerint seu minus iudicio meo plane dixerint, meam apponam sententiam; et hoc libentissimo faciam animo, ut quibusdam ignaris atque fastidiose detestantibus poetas, a se minime intellectos, appareat, eos, etsi non catholicos, tanta fuisse prudentia preditos, ut nil artificiosius humani ingenii fictione velatum sit, nec verborum cultu pulchrius exornatum. Ex quibus patet liquido eos plurima mundana sapientia imbutos fuisse, qua sepissime carent stomachosi reprehensores eorum. Ex quibus enucleationibus, preter artificium fingentium poetarum et futilium deorum consanguinitates et affinitates explicitas, naturalia quedam videbis tanto occultata misterio, ut mireris, sic et procerum gesta moresque non per omne trivium evagantia. Post hec, quoniam in longe maius volumen quam existimes progredietur opus, oportunum arbitror, ut facilius invenias, quod exquires, et melius possis retinere, que velis, illud in partes distinguere plures, easque nuncupare libros. Quorum unius cuiusque principio arborem apponendam censeo, cuius in radice pater assit propaginis, in ramis vero iuxta degradationes seriem apponere omnem dilatatam propaginem, ut per hanc videas, de quibus et quo ordine in sequenti libro perquiras. Quos libros etiam debitis comperies distinctos rubricis ampliori sermone pandentibus, quod unico tantum nomine per frondes arboris primo perlegeris. Demum duos superaddam libellos, et in primo quibusdam obiectionibus in poesim et poetas factis respondebo; in secundo, qui totius operis erit ultimus, quedam, que in me forsan obicientur, amovere conabor. Sane ne omiserim, nolo mireris aut errore meo contigisse putes (veterum crimen est!), quod sepissime leges multa scilicet adeo veritate dissona et in se ipsa non nunquam discrepantia, ut nedum a phylosophis oppinata, sed nec a rusticis cogitata putes, sic et pessime temporibus congruentia. Que quidem, et alia, si qua sunt a debito variantia, non est mee intentionis redarguere vel aliquo modo corrigere, nisi ad aliquem ordinem sponte sua se sinant redigere; satis enim michi erit comperta rescribere et disputationes phylosophantibus linquere. Postremo, si sane mentis homines tam ex debito quam ex Platonis consulto in quibuscunque etiam minimarum rerum principiis divinam opem imprecari consuevere ac eius in nomine agendis initium dare, eo quod, illo pretermisso, Torquati sententia nullum rite fundetur exordium, satis advertere possum, quid michi faciendum sit, qui inter confragosa vetustatis aspreta et aculeos odiorum membratim discerptum, attritum, et in cineres fere redactum ingens olim corpus deorum procerumque gentilium nunc huc illuc collecturus et, quasi Esculapius alter, ad instar Ypoliti consolidaturus sum. Et ideo, cum solum cogitans iam sub pondere titubem nimio, eum piissimum patrem, verum Deum rerumque omnium opificem et cuncta potentem, cui mortales vivimus omnes, supplex precor, ut grandi superboque ceptui meo favens assit. Sit michi splendens et inmobile sydus et navicule dissuetum mare sulcantis gubernaculum regat, et, ut oportunitas exiget, ventis vela concedat, ut eo devehar, quo suo nomini sit decus, laus et honor, et gloria sempiterna, detrectantibus autem delusio, ignominia, dedecus, et eterna damnatio!

Share on Twitter Share on Facebook