Quis primus apud gentiles deus habitus sit.

Mare magnum et dissuetum navigiis intraturus novumque sumpturus iter, ratus sum prospectandum fore solerter quo ex litore cimbe proresia solvenda sint, ut rectius, secundo spirante vento, eo devehar quo cupit animus. Quod quidem tunc comperisse reor dum eum comperero quem sibi primum deum finxere priores, ut, ab eo initio propaginis sumpto debito, possim ordine in posteritatem procedere. Convenerant igitur mecum omnes animi vires et e sublimi mentis speculo omnem fere orbis intuebar ambitum, surgentesque extemplo plurimos vidi nec unius tantum religionis homines cuiuscunque tamen veritatis fidedignissimos testes, gravitate asserentes sua deum unicum esse quem nemo vidit unquam et hunc verum esse principio fineque carentem, potentem omnia, rerum patrem atque creatorem tam patentium quam non patentium nobis. Quod cum optime crederem et ab ipsis puerilibus annis crediderim, semper cepi mente revolvere veterum quam plurium circa hunc varias atque diversas opiniones. Visumque michi est hoc idem fere ipsos credere gentiles, sed eos decipi dum creature creatoris attribuunt dignitatem nec omnes uni sed diversi diversis conantur impendere. Cui errori causam intulisse phylosophantes et diversimode sentientes existimo, dum ostenderent prisce ruditati et post eos poete, quos primos theologizantes Aristotiles dicit, secundum suas credulitates eos esse deos primos quos ipsi arbitrabantur rerum primas fuisse causas. Et hinc, si plures et diversimode opinantes fuere, de necessitate secutum est ut plures et diversos deos diverse haberent nationes vel secte, quarum unaqueque suum existimavit verum et primum et unicum esse deum aliorum patrem et dominum. Et sic non solum ad instar Cerberi tricipitem hanc fecere beluam, quin imo in monstrum longe plurium capitum describere conati sunt; quorum dum antiquissimum investigarem Taletem Milesium obvium habui, suo evo sapientissimum hominem et celo astrisque familiarissimum et quem ego audieram multa de vero Deo ingenio magis quam fide iam dudum exquisivisse. Hunc ego rogavi ut diceret quem ratus sit deorum fuisse primum. Qui e vestigio inquit: Rerum omnium causam primam aquam fuisse reor, eamque in se divinam habere mentem, omnia producentem nec aliter quam apud nos plantas humectet, sic ex abisso scaturiginibus emissis in celum usque sydera et ornatum reliquum manu madida fabricasse. Hinc Anaximenem alium doctissimum virum conveni et, dum hoc idem quod a Talete percontor, respondit: Aerem rerum omnium productorem eo quod animantia aere perdito moriantur illico et absque eo nequeant procreari. Post hos Crisippus affuit inter priscos famosus homo, qui rogatus ait: Ignem se omnium conditorem credere, eo quod absque calore nil appareat posse gigni mortale, vel genitum posse consistere. Alcinoum autem Crotoniensem cum convenissem, ceteris celsioris animi hominem comperi. Nam elementis transvolatis repente intellectu se miscuit astris, inter que, que noverit nescio sed retulit se arbitrari solem, lunam et stellas et omne celum rerum omnium fuisse fabros. O liberalis homo, quam uni tantum elemento ceteri dederant, hic omnibus supercelestium corporibus deitatem largitus est. Post hos ego Macrobium iuniorem omnium adorior. Ille autem solo soli attribuit quod dederat Alcinous toti celo. Theodontius vero, ut arbitror, novus homo sed talium investigator precipuus neminem nominando respondit: Vetustissimorum Arcadum fuisse opinionem terram rerum omnium esse causam, eique, ut de aqua dicit Thales, mentem inesse divinam existimantes, crediderunt eius opere omnia fuisse producta atque creata. Porro ut de reliquis taceamus, poete qui Thaletis opinionem secuti sunt, aque elementum Occeanum vocavere et rerum omnium hominum atque deorum dixere patrem, et ab eodem genealogie deorum dedere principium. Quod et nos fecisse poteramus nisi invenissemus secundum quosdam Occeanum filium fuissi Celi. Et qui Anaximenem et Crisippum vera dixisse credidere eo quod Iovem pro elemento ignis et non nunquam ignis et aeris sepissime ponant poete, ei principatum deorum omnium tradidere et suis genealogiis deorum primum omnium ascripsere; quos ideo in hoc secuti non sumus, quia Iovem nunc Etheris nunc Celi nunc Saturni fuisse filium legisse meminimus. Qui vero Alcinoo prestitere fidem, Celium seu Celum genealogie sue principem voluere. Quod cum Ethere genitum legissemus ultro omisimus. Sic et qui Macrobium primoresque suos Soli genealogie concessere primatum. Quem multos habuisse parentes ipsi testantur poete, nunc illi Iovem patrem, nunc Yperionem, nunc Vulcanum attribuentes. Qui autem terram rerum omnium productricem voluere, ut Theodontius dicit, inmixtam illi divinam mentem Demogorgonem nuncupavere. Quem profecto ego deorum gentilium omnium patrem principiumque existimo, cum neminem illi secundum poeticas fictiones patrem fuisse compererim; et cum Etheris non tantum patrem, sed avum extitisse legerim, et deorum aliorum plurium, ex quibus hi orti sunt, de quibus supra mentio facta est. Sic igitur omnibus circumspectis, aliis abscisis tanquam superfluis capitibus et in membra redactis, adinvenisse itineris principium rati, facientes Demogorgonem non rerum patrem sed deorum gentilium, duce deo scabrosum intrabimus iter per Tenaron aut Ethnam in terre viscera descendentes et ante alia Stigie paludis vada sulcantes.

Share on Twitter Share on Facebook