Neptumnus Saturni et Opis fuit filius, et dum natus est a matre fuit absconditus, ne a Saturno occideretur, ut in sacra hystoria legitur. Hunc veteres maris dixere deum, quod ex carmine Maronis patet, dum dicit: Maturate fugam regique hec dicite vestro: Non illi imperium pelagi sevumque tridentem, Sed michi forte datum etc. Neptumno scilicet. Quod forsan ab Omero sumptum est, dum in persona Neptumni sic in Yliade dicit: Τρεῖς γάρ τ᾽ἐκ Κρόνου εἰμὲν ᾽ειδελφεοί ὁὺς τέκετο ῞Ρεα Ζεύς καὶ ἐγώ, τρίτατος δ᾽ ῎Αϊδης ἐνέροισι ἀνασσων. Τριχθὰ δε παντα δέδασται, ἕκαστος δ᾽ἔμμορε τιμῆς. ῎Η τοι εγών ἔλαχον πολιήν ἄλα ναιὲμεν ἀιει etc. [Que latine sonant]: Tres enim a Saturno sumus fratres, quos genuit Rhea, Iuppiter et ego; tertius autem Dites mortuis dominans. Tripliciter autem omnia divisa sunt, cuilibet autem contigit honor, certe michi contigit antiquum fretum habitare semper etc. Huic preterea dicit Albericus uxorem fuisse nomine Anphitritem, et amplissimam, sed ex pluribus mulieribus, prolem. Et cum illi currum comitesque dederint, qualiter per regnum incedat suum, pulchre describit Virgilius, dicens: Iungit equos curru genitor spumantiaque addit Frena feris manibusque omnes effundit habenas. Ceruleo per summa levis volat equora curru; Subsidunt unde tumidumque sub axe sonanti Sternitur equor aquis, fugiunt vasto ethere nymbi. Tum varie comitum facies, immania cethe, Et senior Glauci chorus Ynousque Palemon Tritonesque citi, Phorcique exercitus omnis. Leva tenet Thetis et Melite Panopeaque virgo, Niseeque Eploque Talya Cymodoceque etc. Sed Statius aliter eius describit excursum, dum dicit: Qualis ubi Eolio demissos carcere ventos Dux pre se Neptunus agit magnoque volantes Inicit Egeo, tristis comitatus eunti Circum loca fremunt Nymbique Hyemesque profunde Nubilaque evulso terrarum sordida fundo Tempestas etc. Huic insuper de impositione nominis Athenis cum Minerva litigium fuit, quod, quoniam ubi supra de eadem dictum est, satis plene describitur, reiterasse supervacaneum duxi. Sic et de muris Troie ab eo et Apolline constructis, ubi de Laomedonte legitur, invenitur. Volunt eum insuper Iunonis fuisse alumnum, et loco sceptri gestare tridentem, et rerum illi fundamenta sacrata. Ex quibus quid senserit decepta vetustas, videndum est. Neptunus maris deus a fingentibus dictus est, eo quod sic in sacra legatur hystoria: Iuppiter Neptuno imperium dat maris, ut insulis omnibus et que secus mare loca essent omnibus regnaret etc. Hinc poete postmodum ubi regem dixisset hystoriographus, deum fingendo dixere; que fictio adeo adolevit, ut etiam qui se prudentes arbitrabantur, infanda credulitate caperentur. Amphytritem autem illius ideo dixere coniugem, quia semper mari iunctus sit sonus, qui ubique in litus sit in circuita orbis proicientibus sese undis in terram; dicitur enim Amphytrites ab amphi, quod est circum, et tryton maris sonus, et sic circumsonans. Currus autem habet designare motum eius in superficie, qui cum revolutione et rumore fit ut currus faciunt rote. De eius incessu et comitiva, per quod a Virgilio scribitur redeuntis in tranquillitatem maris mos, seu natura ponitur. A Statio vero contrarium designatur, qualiter scilicet ex tranquillitate mare efficitur procellosum. Mare autem Iunonis fuisse alumnum ideo dictum est, quia aer ex aquis suscipit incrementum, ut ubi de Iunone dictum est. Tridens autem sceptrum illi concessum triplicem aque proprietatem ostendit; est enim labilis, nabilis et potabilis. Fundamenta vero illi ideo consecrata sunt, quia eius opere terra moveatur, et ob id ab Omero vocatur sepissime Ennosigeos, quod idem est quod terram movens; et propter hoc voluerunt insipidi, id quod sibi sacrum esset, ab eo deberi servari. O quam male legerant isti Daviticum illud: Nisi dominus edificaverit domum, in vanum laborant qui edificant eam; et hi potissime qui Neptunno fundamenta commodant, cum nil stabile sit, nisi fundetur in petra; petra autem Christus est. Vocant eum Neptunum, ut ait Rabanus et Ysidorus, quod nubat, id est mare terram tegat, vel, ut dicit Albericus, eum a nando dictum, quasi ob id moveatur quod in eo res innatent. Ridiculum est ab inopinato regis nomine velle regni qualitates expromere.