Prohemium.

Mediterraneum mare, Affrico et Asyatico atque Europo litore terminatum, mille conspicuum insulis, opere Herculis, regum inclite, inter Abilam et Calpem, occidentalia promontoria, que Pomponius columnas Herculis vocat, ad terras demissum nostras ex Occeano vetustissimi credidere homines. Ex quo, sic deo sua liberalitate nostris oportunitatibus providente, ingens mortalibus commodum consecutum est. Quid enim spectare, divino prestante lumine, rates, humano escogitatas ingenio, et artificio fabrefactas, nunc remigio sulcantes undas, nunc velo tenso ventorum impulsas spiritu, quibus omne grande defertur onus? Quid eorum excogitare audaciam, qui se primo undis incognitis et inexpertis flatibus credidere? horror equidem est. Horum tamen, et si non semper, ut plurimum tanta fuit fides aut audentium fortuna, ut transfretantes peregrinatione longinqua non dicam cursu solum, sed volatu celeri delati, aurum metallaque cetera Eois, vestes purpureas et aromata, lapides preciosos et ebora occiduis, peregrinas aves et balsama, ligna nostris silvis incognita, gummas et sudores arborum reliquos, radicesque non omni solo familiares, ex quibus tam sanis, quam egris corporibus medicamina atque oblictationes sequuntur innumere; et, quod non minimum humani generis reipublice bonum est, his agentibus navigationibus maris huius, factum est, ut Cymber et Celta altero orbis ex angulo non nunquam sentiant, qui sint Arabes, quid mare Rubrum, quid et Sabea nemora sudent. Hyrcanus et Tanays incola Athlanticos noscant Hesperidas, et eorum etiam gustent aurea mala. Ferventes Ethyopas et Nylum ac Lybicas pestes gelidus Yperboreus lustret et Sarmata. Sic et Hispanus Maurusque visitatus visitet Persas et Yndos et Caucasum. Et Tyles ultima calcet Taprobanis litora, et dum sua invicem permutant bona, mores non solum legesque et habitus mirentur, fit, quin imo qui se, dum alterum intuetur, ex altero quam sit mundo, nec uno eodemque se cum illo ambiri occeano arbitratur, ritus miscet, fidem mercimoniis comunicet, amicitias iungat, et, dum sua docent ydiomata, discunt etiam aliena, et sic fit, ut, quos fecerat distantia locorum extraneos, navigatio iungat faciatque concordes. Sunt preterea et alia multa, que, si tanta non sint admiratione conspicua, sunt forsan utilitate continua cariora. Prebet hoc mare lembis infinita piscationum commoda, quibus fit, ut opipares divitum mense magnis atque sapidis piscibus onerentur et pauperes minoribus nutriantur. Hoc insuper prestante tranquillo, ex insulis fertilibus pecora, iumenta atque frumenta et oportuna quecunque victui in continentem et alterutrum deferantur; dat validis infirmisque lavacra, et sale suo valere facit insipida, humectat ad iacentes undique terras, eiusque meatu subterraneo fistulas implet, ex quibus fontes habemus et flumina, quorum nisi susceptor adesset, in convallibus maxima hominum peste marcerent. Quid multa referam? Hoc tam singulare bonum cunctis, ut prisci finxere poete, in divisione regni trium filiorum Saturni Neptunno contigit, et eius dictus est deus. Cuius quoniam prolem explicaturus sum, libuit me ipsum per eius beneficia circumagere paululum ut, si, dum aliorum navigans posteritates exquirens se absque periculo cimbule mee sulcare permisit, nunc exquirenti suam tranquillum se prebeat. Quod oro, ut ille faciat, qui illud in cataclismo infra litora revocavit.

Share on Twitter Share on Facebook