CAP. IX. De Scylla filia Phorci.

Scylla, ut ait Servius, Phorci et Creteidos nynphe filia fuit. Quam, ut ait Ovidius, Glaucus ex Antidone civitate marinus deus amavit, et quoniam illam Cyrci filie Solis, que illum diligebat, preponeret, irata Cyrces fontem, in quo consueverat Scylla lavari, venenis infecit, adeo ut, dum descendisset Scylla in eum more solito, pube tenus repente in varias est mutata formas; attamen cum suam deformitatem horreret, sese in propinquum precipitavit mare, et Glauci amantis sui opere dea marina facta est. Alii marinum monstrum effectam dicunt. Cuius formam sic describit Maro: At Scyllam cecis cohibet spelunca latebris Ora exertantem et naves in saxa trahentem. Prima hominis facies et pulchro pectore virgo Pube tenus postrema immani corpore pystrix Delphinum caudas utero commissa luporum. Prestat Trinacrii metas lustrare Pachini etc. Omerus autem longa carminum serie aliter in Odissea describit fere in hac sententia. Dicit enim eam latrantem et catuli vocem habere nuper geniti, aspectu horribilem, et pedes habere XII, cum sex capitibus, et in omne caput os ingens cum trinis ordinibus dentium, plenis nigra morte, eamque in spelunce medio morantem capita extra mittere in profundissimum mare, piscarique ut delphynes capiat vel balenas. Leontius autem aliam a superiori de Scylla recitat fabulam. Dicit enim quod, cum Scylla misceretur Neptumno, Amphytrites eius coniunx commota zelo, sparsis in aquis farmacis, in quibus lavari consueverat, eam vertit in caninam feram, quam Hercules cum preda Gerione Hyspano superato rediens, eo quod sibi boves abstulisset, occidit; verum illam pater eius revocavit in vitam. His premissis, quid contegant enucleandum est. Sunt ergo qui extiment olim in litore Calabro freto tenui a Syculo separato, advenam fuisse mulierem, summa pulchritudine et astu plurimo valentem, et cum ferventi ureretur pruritu, modestia morum et honestate oris, quibus virginem seu pudicissimam fingebat matronam, illectos hospites in concupiscentiam suam nudabat substantiis, et hinc datum fabule locum. Fulgentius autem de ea aliter sentit in moralem sensum eque fictionem trahens, et dicens sic; Scylla enim Grece quasi exquina dicta est, quod nos Latine confusionem dicimus; et quid confusio nisi libido est? Quam libidinem Glaucus amat; Glaucus enim Grece luscitius dicitur, unde et glaphcomata dicimus cecitatem. Ergo omnis qui luxuriam amat cecus est. Nam et Antedonis filius dictus est; Antedon enim Grece quasi antiidon, quod nos Latine contrarium videns dicimus; ergo lippitudo ex contraria visione nascitur, id est ex re contraria visui. Scylla vero in modum ponitur meretricis, quia omnis libidinosa canibus lupisque, id est immundis atque spurcidis et hiulcis hominibus inguina sua necesse est misceat. Iuste ergo lupis et canibus mixta. Quam Cyrces odisse dicitur. Cyrces manus diudicatio vel operatio nuncupatur, quasi Cyronere. Laborem enim manuum et operationem libidinosa mulier non diligit. Hec ille. Glaucus autem, supra ubi de Cyrce, pro maris spuma sumptus est, qua habundat Cyrces mons in radicibus suis ratione scopulorum, circa quos mare impulsum frangitur, et sic Scylle scopulus; tamen de hoc satis ubi de Cyrce. Salustius autem dicit: saxum esse simile celebrate forme procul videntibus; canes vero et lupi ob hoc ex ea nati finguntur, quia ipsa loca plena sunt monstris marinis, et saxorum asperitas illuc imitatur latratus canum. Sed nos paululum figmentis explicatius adaptemus. Certissimum est ex parte Ytalie in conspectu litoris Tauromentani saxa esse ingentia, atque cavernosa et acuta, et cultrorum ritu secantia, et se in fretum Syculum protendentia; in quo eo motu, quo occeanus assidue agitatur, fluxu scilicet et refluxu, adeo cursu velox et impetuosum fertur mare, ut nil celerius videatur aut potentius. Preterea flantibus ab Arthoo in Austrum ventis, et ab Austro in Arthoum tanto impetu eo in freto in se undas impellunt, ut percussionibus suis in celum usque videantur efferri; ex quo tam impetuoso motu fit, ut intrantibus undis cavernas Scylle rumor causetur ingens, qui hinc inde fractus, latratus canum ululatumque luporum imitatur; et quoniam in vacuum semper declinant aque, fit ut, eis descendentibus in cavernas Scylle, secum potentius impetus, si sint navigia, trahat; et sic ex veritate contingentium constat Virgilii fictio. Quod illi multa sint capita, ut dicit Omerus, nichil aliud est quam pluralitas scopulorum ibidem dum se retrahunt unde, caput in altum extollentium, quibus iuxta numerum ut pedes sint, id est fundamentum eorum oportunum est. Ora autem plura et dentium ordines, nil aliud quam crebros euripos inter secantia saxa discurrentes ostendunt, qui quidem nigra morte, id est mortis periculo, illos intrantibus pleni sunt. Quod delphinis piscetur, aut balenis, ideo dictum est, quia locus ille semper magnorum ac monstruosorum piscium habundans sit. Quod autem dicebat Leontius Scyllam misceri Neptumno evidens est; nam, ut patet, in mare protenditur saxum, et quoniam ibi sit tempestas et sonoritas assidua, ideo fictum ab Amphytrite est pharmaca fuisse iniecta. Quod autem illam occideret Hercules, dicit Theodontius ob id fictum, quia unius Cyclopis filius inter saxa Scylle perierit, quam ob rem in ultionem suam Cyclops maximis molibus loco iniectis ora Scylle clausit, et invium fretum fecit, et ob id mortua Scylla dicta est; tractu tamen temporis omnia iniecta in se retrahens mare locum redegit in formam pristinam, et sic a Phorco suscitata est filia. Scyllam autem Phorci fuisse filiam dicit Theodontius a Phylocoro testari, eamque cum ex Sardinia Steleno Corinthio nobilissimo iuveni mitteretur in coniugem, ibidem perisse, et loco reliquisse nomen.

Share on Twitter Share on Facebook