CAP. X. De Medusa, Stennione et Euriale Gorgonibus et filiabus Phorci.

Medusa, Stennio, et Euriale Phorci filie et ex monstro marino suscepte fuere, ut Theodontius dicit. He quidem Gorgones appellate fuere, et, vetere testante fama, inter omnes tres unum tantum oculum habuere, quo utebantur vicissim; et, ut scribit Pomponius Mela in Cosmographya, insulas Dorcadas tenuere, quas esse constat in occeano Ethyopico ex opposito Ethyopum Hesperidum. Quod etiam a Lucano testari videtur ubi dicit: Finibus extremis Lybies, ubi fervida tellus Accipit occeanum demisso sole calentem, Squalebant late Phorcinidos arva Meduse etc. His insuper hanc fuisse proprietatem aiunt, ut quoscunque eas intuentes in saxa converterent. Has duas tantum fuisse dicit Ovidius: Cuius in introitu geminas habitasse sorores Phorcidas, unius sortitas luminis usum etc. Et hec quantum ad omnes tres dicta sint. Nunc autem fictionum sensum libet inserere. Et ante alia has ego Phorci regis Sardinie, de quo supra, filias fuisse non puto, sed alicuius alterius Phorci apud insulas Dorcadas ea tempestate regnantis. Monstri autem marini ideo filias dictas puto a similitudine. Monstrum enim marinum balena est, cuius inter proprietates dicunt hi, qui animalium exquisivere naturas, hanc esse, ut dum os aperit, tanto odore cuncta circum compleri, ut omnes ad eam propinqui conveniant pisces, ipsa autem quos vult capit, donec eius expleatur fames; et quia equo modo Phorcinides mirabili pulchritudine sua ad se videndas omnes attrahebant homines, monstri filie dicte sunt. Eis unum tantum fuisse oculum ob id fictum videntur credere Serenus et Theognidus antiquitatum hystoriographus, eo quod unius et eque pulchritudinis essent. Ego autem reor eo quod ex eis intuentium omnium unum et idem esset iudicium. Quod autem prospectantes in saxa converterent, ob id fictum existimo, quia tam grandis esset earum pulchritudo, quod eis visis obstupescerent intuentes, et muti atque immobiles non aliter quam essent saxei devenirent. Gorgones vero dicte sunt, quia, ut dicit Theodontius, cum moriente patre ditissime remansissent, adeo rem curavere suam, ut auctis divitiis plurimum a suis hoc vocarentur cognomine, quod sonat terre cultrices; nam Grece georgi agricultores dicuntur. Fulgentius quidem longe aliter sentit. Dicit enim tria esse terroris genera, que per nomina harum demonstrantur. Stennio namque debilitas interpretatur, id est timoris initium, quod tantum mentem debilitat. Euriale vero idem est quod lata profunditas, id est stupor vel amentia, que profundo quodam terrore mentem debilitatam spargit. Medusa autem oblivionem significat, que non tantum mentis turbat intuitum, verum etiam caliginem ingerit visus. Hec terror in omnibus operatur. Sed, salva semper Fulgentii reverentia, ista non videntur de mente fingentium, cum hec non terrorem, sed admirationem inferrent.

Share on Twitter Share on Facebook