CAP. XI. De Medusa Phorci filia in singulari.

Medusa filia Phorci, ut dictum est, cum spetiosissima mulierum esset, habuit inter alia sui decoris spectabilia, ut Theodontius asserit, crines non solum flavos, sed aureos, quorum splendore captus Neptumnus cum ea concubuit in templo Minerve, ex quo concubitu Pegasus equus natus est; quam ob rem turbata Minerva, ne ignominia templo iniecta remaneret inulta, crines Meduse mutavit in angues, et sic ex pulchra monstruosa facta est. Cuius monstri cum fama volitaret undique, factum est, ut ad illud superandum veniret Perseus scuto Palladis armatus, qui ei caput abscidit, et cum volans remearet in patriam, caputque secum deferret Gorgonis, contigit quod cadentibus guttis sanguinis per solitudines Lybicas ex eis crearentur serpentes, quorum plenissima est Lybia. Medusam crines habuisse aureos ideo fictum reor, ut intelligamus eam fuisse ditissimam, cum per crines summantur substantie temporales, propter has autem substantias Neptunnus, id est exterus homo, ut fuit Perseus, in concupiscentiam eius trahitur, et eam in templo Minerve opprimit, id est intra terminos prudentis consilii illam superat; quod etiam per scutum Palladis demonstratur, qui cristallinus erat, ut per eum summatur prudentis circumspectio; habet enim hoc cristallum, ut reddat oculis intuentis quicquid extra se geritur; sic et dux discretus consilio, quid possint hostes agere, intuetur, et sic se tutum facit, dum illorum a se previsa frustratur consilia. Ex compressu autem prudentis et exteri ducis oritur Pegasus equus, id est fama, ut in sequentibus, ubi de eo, patebit latius. Crines autem in serpentes vertuntur, quotiens quis ratione substantiarum suarum opprimitur; nam que consueverant splendoris esse causam, possidenti in mordentes sollicitudines curasque vertuntur. Caput enim tunc Meduse absciditur, cum substantiis spoliatur, per quas vivere et multa posse videbatur. Quod serpentes in Lybia ex sanguine capitis Meduse nati sint, ad roborandam figmenti speciem potius, quam ad aliquid significati tegendum dictum est. Testatur autem Eusebius in libro Temporum, hanc Medusam a Perseo preda divitiarum tracto superatam, atque regno divitiisque privatam, Cecrope Athenis regnante, dicitque a Dydimo scriptum in hystoria peregrina.

Share on Twitter Share on Facebook