Othus et Ephyaltes, ut asserit Servius, filii fuerunt Neptuni ex Yphimedia Aloy Tytanis coniuge, quam idem Neptunus oppressit, ut in Odissea testatur Omerus. Hanc tamen Yphimediam Paulus vocat Electrionem, Theodontius autem Epymeidam. Hi autem quoniam ex uxore Aloy nati sunt, ut plurimum Aloyde appellantur, sicut et sepe Herculem a victrico Anphytrioniadem appellamus. Hi quidem VIIII digitis singulis mensibus crescere videbantur; quam ob rem parvo in tempore mole ingentis corporis mirabiles facti sunt. Dicit enim Omerus his ideo tam grande incrementum fuisse, eo quod a terra nutrirentur, eosque non amplius VIIII annis vixisse, et, eorum designans magnitudinem, dicit novem brachiorum amplitudinem habuisse, longitudinem vero VIIII passuum. His insuper dicit Omerus in Yliade bellum fuisse adversus Martem, eumque ab eis captum atque catenis vincitum et in carceribus XIII mensibus detentum, et ni Juno Mercurio iniunxisset, ut pro liberationem eius ageret, in carceribus defecisset. Qui Mercurius clam eum rapuit, et sic liberatus est. Quod Claudianus tangit ubi De laudibus Stilliconis, dum dicit: Cum gemini fratres genuit quos asper Alous Martem subdiderint vinclis etc. Hi preter ea ab Aloo victrico in gigomantiam, cum ipse gravatus senio ire non posset, missi sunt. Qui ibidem, ut quibusdam placet, cum reliquis a Jove fulminati periere, et Ephyalti Ethna mons superimpositus, Otho autem mons quidam Cretensis. Alii vero dicunt, inter quos Omerus, eos ob magnitudinem corporis ausos montes montibus imponere celumque affectare; sed, ut in Odissea dicit Omerus, imberbes adhuc ab Apolline sagictis occisos. Quos Virgilius dicit apud Inferos detrusos, aiens: Hic et Aloydas geminos immania vidi Corpora, qui manibus magnum rescindere celum Aggressi superisque Jovem detrudere regnis etc. His predictis, fictionum sensus aperiendus est. Dicebat autem Barlaam hos duos fuisse fratres ingentis potentie Aloy filios, sed ideo Neptuni dictos, quia preter mensuram omnem humanorum corporum excreverant, quod ad Neptunum spectare volunt ingentia producere corpora, eosque tantum VIIII annis regnasse; et ideo a Terra nutritos dicunt, quia maximos proventus ex his que possidebant assumerent, et adversus Jovem, in Olympo monte habitantem, bellum secundum hystorias habuisse, et in eo bello iuvenes defecisse egritudine pestifera ambo, et hinc sumptum eos ab Apolline sagictis occisos. Alii vero dicunt hos cum Saturno adversus Jovem fuisse, et non nullas arces extullisse, et ultimo viribus Jovis quando in Flegra pugnatum est, cum aliis multis cesos. De captivo Marte nil repperi. Arbitror ego sic explicari posse. Martem insignem aliquem fuisse virum militari disciplina instructum, et bellicosum atque robustum, horum hostem, qui et si potens esset, tamen ut sepe contingit maiores succumbere, et obtinere minores, ab eis captus et carceratus est; et cum liberationi eius nullus adinveniretur modus, Mercurius, id est fraus, quia furum deus, qui clam et fraude furantur, Junone iniungente, id est pecunia, qua forte corrupti custodes, astutia Mercurii Mars liberatus est.