CAP. XLVIII. De Egeo XXVII° Neptuni filio, qui genuit Theseum et Medum.

Egeus Athenarum rex, filius fuit Neptuni, Theodontio affirmante, et marinus deus. Huic, dicit Paulus, due fuere coniuges, quarum prima dicta est Ethra filia Pycthei regis <Trohezenis>, ex qua Theseum suscepit. Secunda, ut testatur Ovidius, fuit Medea profuga, quam a Jasone repudiatam atque fugientem, non solum suscepit hospitio, sed illam etiam sibi matrimonio copulavit, et ex ea, ut placet Justino, Medum filium suscepit. Successit quidem in regno Pandioni regi, quem Theodontius secundum veritatem dicit eius fuisse patrem, et, eo regnante, multa incommoda Atheniensibus evenere. Nam inter alia bellum Mynois regis Cretensium, quod in vindictam Androgei filii sui indigne occisi moverat, diu tulere; ultimo cum succubuissent, in has a Mynoe deducti sunt leges, ut, scilicet annis singulis, VII nobiles iuvenes ad Mynotaurum Cretam mitterentur. Qui tribus annis forte missi sunt, quarto autem sors cecidit in Theseum, qui maximo Egei patris dolore navem conscendit iturus, et cum omnia navigii ornamenta nigra essent, et navis velum, habuit in mandatis a patre, ut si contingeret in agendis eum felicem obtinere exitum, rediens navi album imponeret velum, amoto nigro, ut a longe fortunium suum nosceret. Theseus autem Adryane consilio victor, mandatorum immemor, non amoto nigro velo, redibat. Egeus excelsa turri prospectans, nigrum videns velum, Theseum mortuum arbitratus, ex turri se deiecit in mare, et mortuus ab Atheniensibus liberatis et Neptuni filius et maris deus in solatium Thesei consecratus est.

Share on Twitter Share on Facebook