Adriana filia fuit Mynois ex Pasiphe, ut sepe testatur Ovidius. Hec Theseum ab Atheniensibus Cretam missum amavit, et eius clam usa contubernio sumpta fide, quod eam in coniugem et Phedram sororem suam pro Ypolito asportaret, eum docuit, quo pacto laberintum posset intrare, et Mynotaurum superare, et filo duce laberintum exire. Qui cum perfecisset omnia, noctu Adriana et Phedra navi impositis, clam discessit, et in Chium insulam, ut dicit Ovidius, seu Naxum, ut ait Lactantius, nocte discedens dimisit Adrianam ibidem dormientem. Que expergefacta, cum se derelictam cerneret, clamoribus et ululatu femineo cepit omnia complere litora. Verum Bachus forte secus navigans, cum eam vidisset amassetque, in coniugem sibi iunxit, et ex ea, ut placet aliquibus, Thoantem Lemni regem suscepit. Sane cum superasset Bachus Yndorum regem, et eius amasset filiam, et Adriana diu ob hoc questa esset, a Bacho amplexibus et blanditiis lenita, coronam eius, quam ante Vulcanus fecerat et Veneri dederat, et Venus Adriane concesserat, in celum sustulit, et novem stellis ornavit et inde a suo nomine Adrianam vocatam, Liberam eque secum in celum traxit, et celestem fecit ymaginem. Naxo seu Chios insule sunt optimo habundantes vino, quo captam Adrianam puto, et ob id a Theseo temulentam relictam; et quoniam potationibus vacasset, postea Bachi dicta est coniunx. Inde quoniam a vino mulieris honestas omnis dissolvitur, ei a Venere corona, scilicet libidinis insigne, donatur, quod in celum usque, id est in notitiam omnium fertur, et non solum detestabile infamie dedecus per ora virum fertur, verum, agente vino, mulier sese in amplexus quorumcunque dilabitur.