CAP. XXVIII. De Glauco Mynois filio.

Glaucus, ut ait Servius, filius fuit Mynois, ex qua matre non ponit. Hic, ut idem Servius dicit, ad Ytaliam veniens sibi poscebat imperium. Quod ideo ille minime concessum est, eo quod nil prestaret incolis, sicut pater fecerat, qui zonam eis incinctis euntibus transmiserat. Quam ob rem is eis ostendit scutum, a quo et ipse Labicus dictus est, et populi Labici. Et sic videtur Mynoem apud Ytalos aliquando regnasse. Quod ego miror, et suspicor, ne corrupta vocabula hystoriam etiam faciant esse corruptam.

Share on Twitter Share on Facebook