Helenam Iovis et Lede fuisse filiam vulgatissimum est, et proximo supra monstratum. Hanc aiunt inter ceteros mortales formosissimam fuisse, ut Tullius testatur in Arte veteri. Cuius quidem formositas Grecis atque Asyaticis populis eo evo plurimum damnosa fuit, et potissimum exitiosa Troianis. Volunt igitur hanc adhuc virgunculam et inter coevas in palestra ludentem a Theseo Atheniensium rege raptam; demum eo peregre profecto, ab eiusdem matre Castori et Polluci repetentibus restitutam. Inde vero Menelao regi Lacedemonum coniugio iunctam. Tandem a Paride, ut placet aliquibus, sub specie legationis Hesyonam reposcente, et Menelai hospite, eo etiam absente, pulchritudine et facetiis suis capto, hospitalitatis iure neglecto, cum omni supellectili regia, raptam, ea volente. Lactantius vero dicit eum classe Spartam quesisse, et cum postulata Hesyona non redderetur, ut habuerat a Priamo regionem bello infestasse, et vi Spartam cepisse et inde Helenam deduxisse Troiam. Quam postea Grecorum principes omnes, coniuratione facta, cum illam frustra sepius repetissent, sub ducatu Agamenonis cum ingenti exercitu secuti sunt, et pluribus peractis certaminibus post decennium, Ylione capto, illam Menelao restitutam, non absque labe proditionis, cum sint qui dicant, occiso Paride a Pyrro, eam Deyphobo nupsisse, et querentibus Grecis proditione perficere, quod armis non videbatur posse contingere, cum discessum ex composito simulassent, eam ex arce, dormiente Deyphobo, signum accensa face ad occupandam sopitam civitatem Grecos revocasse. Ob quod meritum asserunt eam in Menelai gratiam rediisse. Alii tamen dicunt a Menelao ultro susceptam, eo quod vi non sponte sua rapta fuerit. Sane per Omeri carmen patet eam apud Troianos fuisse annis viginti, cum longe minus arbitrentur plurimi, quod quidem in Yliade circa finem ostendit Omerus, dum eam cum Hecuba et reliquis matronis Troianis Hectorem occisum flentem introducit atque dicentem: ·Ἢδη γὰρ νῦν μοι τόδε εἰκοστὸν ἔτος ἐστὶν Ἐξ οὗ κεῖθεν ἔβην καὶ ἐμῆς ἀπελήλυθα πάτρης etc. [Que latine sonant]: Iam certe nunc michi hic vigesimus annus, ex quo ab illinc veni, et a mea recessi patria. Eusebius autem dicit in libro Temporum eam anno primo regni Agamenonis ab Alexandro raptam, et eiusdem Agamenonis anno XV° Ilionem captum atque deletum; et sic discordes sunt. Servius acrem facit questionem de etate Helene. Nam cum Argonaute fuerint fratres, illamque a Theseo raptam susceperint qui contemporaneus eorum fuerat, et inde a filiis Argonautarum bellum Thebanum confectum fuisse, quorum filii in Troianam demum venere expeditionem ob Helene raptum, videtur ei valde mirabile, quasi existimet eam iam senem. Michi autem non sic. Nam, ut ex dictis Eusebii patet, Helena a Theseo rapta est anno regni eius XVI°, qui mundi erat annus tria milia noningentesimus octogesimus quartus, et tunc erat Helena parvula puella. Postmodum a Paride rapta est anno primo regni Agamenonis, qui mundi fuit annus IIII vii, et sic inter primam capturam et secundam non amplius XXIII annorum spatium fuit. Et sic Helena esse potuit XXX annorum, vel circa, quando a Paride rapta est, qua etate mulieres nobiles et ingenio valentes speciosiorem formositatem suam faciunt, arte addentes, si quid forsan provectior etas subtraxerit. Experientia quippe rerum doctiores facte sciunt mores componere, quibus non solum augetur pulchritudo, sed etiam non nunquam ad capiendum vires deformitati prestantur. Hec tamen, Ylione capto, Menelao suo restituta, tempestate maris circumacta primo in Egyptum delata est, Tuori rege ibidem regnante, quem Omerus in Odissea Polibum vocat. Inde in Lacedemoniam cum Menelao reversa est.