Castor et Pollux et Helena, secundum Fulgentium, filii fuerunt Iovis et Lede. Ex quorum conceptione talis fertur fabula. Cum Leda Tyndarei regis coniunx Iovi placuisset, ipse in cignum versus cepit canere, quo cantu illam ad se non solum audiendum, sed capiendum traxit. Qui, dum caperetur ab ea, eam ipse cepit atque oppressit, et ex eo coitu Ledam concepisse ferunt, et ovum peperisse unum, ex quo Castor, et Pollux, et Helena nati sunt. Alii vero volunt Pollucem et Helenam tantum, et Castorem fuisse mortalem Tyndari filium. Non nulli dicunt, inter quos Paulus, ex compressu illo duo esse nata ova, ex uno quorum Castor et Pollux nati sunt, ex altero vero Helena et Clytemestra. Sed de Helena et Clytemestra postea. Castorem ergo et Pollucem iuvenes fuisse insignes omnis testatur antiquitas, et ante alia legitur eos ex Argonautis fuisse, eisque redeuntibus a Colco Pollucem, Amicum Bebritiorum regem, ei volentem vim inferre, interemisse. Demum cum recuperassent Helenam sororem a Theseo raptam, cum eandem a Paride asportatam cum ceteris Grecis navibus irent illam repetituri, sunt qui dicant eos nec ad Troiam devenisse, nec in Lacedemonam rediisse, sed in celum raptos signum Geminorum fecisse. Tullius tamen scribit ab Omero dici eos Lacedemone fuisse sepultos. Et Ovidius ubi De Fastis dicit, quod cum ipsi Phebem et sororem eius Leucippi filias rapuissent, Lynceo et Yde fratribus desponsatas, a sponsis bello repetitas, et in eo Castorem a Lynceo occisum, in quem cum curreret Pollux, eum interemit, occidissetque Ydas Pollucem, ni a Iove actum esset, ut eum nequiret ledere. Lactantius etiam in libro Divinarum institutionum dicit: Castor et Pollux, dum alienos sponsas rapiunt, esse gemini desierunt; nam livore iniurie concitatus Ydas, alterum gladio transverberavit etc. Aiunt insuper Castorem equo valuisse plurimum, Pollucem pugna. Et cum esset Pollux eternus, cerneretque fratrem mortuum, Iovi patri petiit, ut sibi cum fratre eternitatem partiri fas esset. Quod cum concessisset Iuppiter, ambo in celum assumpti sunt, et Geminorum fecere signum. Horum in tutelam equos esse voluere gentiles. Nunc quid ex fictionibus interpositis sentiendum sit, videamus. Placet quidem Tullio ubi supra, Castorem et Pollucem filios fuisse Iovis tercii et Lede, hominis quidem non cigni, neque dei, eosque esse ex his quos Dyoscortes appellavere Graii. Iovem autem in cignum versum ideo forsan finxit antiquitas, quia dulce canat cignus, quod possibile est et Iovem fecisse, et sui cantus dulcedine, ut sepe contigisse vidimus, in sui dilectionem atque concupiscientiam Ledam traxisse. Est enim cantus ex uncis Veneris unus. Seu forsan erat iam senex Iuppiter, et ob senium canus, quando Ledam amavit; et quia ob fervens desiderium querulus factus sit, fictum fore eum in cignum versum, qui canus est, et morti propinquans canorus. Quod autem ex eius concubitu ova peperit, non ob aliud dictum credo, nisi ne in fictione fetus videretur a genitore dissimilis. Aves autem ova gignere consueverunt. Seu quia pellicula quadam carnea circumvoluti ambo eodem partu nati sint, ut videmus non nunquam ova nasci panniculo nondum in nucleum solidato. Ydam prohibitum a Iove, ne Pollucem lederet, vim constellationis arbitrabatur Leontius. Quod alterna morte Pollux redimeret fratrem, videtur Alberico cum assumpti in celo Geminorum signum fecissent, et in eo ita se habeant stelle, ut dum oritur una, altera adhuc latitet, eademque que latuerat post prioris occasum, adhuc aliquantisper apparet, et sic dum descendit ad Inferos unus, occidens scilicet primo tanquam mortalis, alter tanquam divinus apud Superos adhuc consistit; et econverso, dum ascendit unus ad Superos, divinus esse videtur, stante adhuc altero aliquantisper apud Inferos tanquam mortali. Pollucem solum immortalem fuisse a fulgore syderis existentis in capite Pollucis sumptum creditur, qui longe maior est, quam is qui ex sydere Castoris cernitur, qui aliquando ob vaporum grossiciem non videtur, cum Pollucis videatur continue. Paulus vero dicit, Castorem Pollucis opere a Lacedemonibus numero deorum additum, et sic immortalem factum; Pollux autem postea ob pietatem erga fratrem habitam, et quia insignis esset homo, etiam deificatus est et fratri coniunctus. Et sic alterna morte se invicem redemerunt. Nam primo Castor, ne Pollux occideretur, occisus est. Secundo Pollux, ut frater esset eternus, eum deum fieri fecit, et ipse remansit mortalis, data fratri deitate sua. Posuissem Fulgentii expositionem, sed quoniam per sublimia vadit, omisi. Equos, quos eorum in tutelam posuere ad ostendendam iuvenum delectationem et curam, dum vixerunt, potius quam ob rem aliam, quicquid Servius dicat, existimo.