CAP. XI. De Iarba Getulorum rege XX° Iovis filio.

Iarbas Getulorum rex filius fuit Iovis et Garamantidis nynphe, teste Virgilio, qui dicit: Hic Amone satus rapta Garamantide nynpha etc. Paulus vero dicit eum Iovis fuisse filium ex filia Bisalpis regis, quam dicit Iovem in formam arietis oppressisse. Sed huius rei fabulam sic narrabat venerabilis Andalo: Iuppiter a convivio Ethyopum rediens, cum vidisset in ripa Bragade fluminis Garamantidem nynpham speciosissimam lavantem pedes suos, ut erat in libidinem pronus, evestigio concubitum eius optavit, quem in se euntem cum virgo vidisset, territa voluit capessere fugam. Verum cancer quidam pedi nynphe propinquus, minimo pedis digito ore capto nynpham dolore tardavit, que dum removere eum conaretur, a superveniente Iove capta et oppressa est, et ex eo concubitu concepit et peperit Iarbam. Iuppiter autem ob impensum servitium cancrum in celo locavit, signumque Zodiaci fecit. Leontius dicit credi Iarbam Iovis vere fuisse filium, cum ipse mundum circumens loca omnia libidine sua fedaverit, et Garamantidem filiam fuisse Garamantis regis Garamantum, eamque ab eo in ripa Nyli captam atque violatam. Quod ego arbitror factum tempore solstitii estivalis, et ob id fictum virginem penes fluvium calore detentam, a cancro moratam. Theodontius dicit Iarbam Garamantis regis fuisse filium, et Iovis ideo dictum quia Getulos ab extremis Ethyopie solitudinibus et harenis arentibus in Affricum litus eduxit, et eos in multis ad humanitatem pertinentibus instruxit. Preterea iam dictus Paulus longe aliter de hoc Iarba alibi scribit. Dicit enim se legisse Garamantidem speciosissimam atque nobilem regionis illius fuisse virginem, et cum ab estu estivo penes fluvium quendam detineretur, a Mezsetulio rege raptam atque oppressam, et ei peperisse Iarbam, ideo vetusto more ab incolis, quibus post patris mortem imperavit, Iovis filium dictum seu creditum, eo quod optimis institutis efferatos mores eorum in mitiores redegerit. Hic, ut Virgilio placet, Dydonem optavit in coniugem.

Share on Twitter Share on Facebook