CAP. X. De Paliscis XVIII°, et XVIIII° Iovis filiis.

Palisci fratres fuere duo, et, ut Macrobius in Saturnaliorum libro asserit, Iovis filii et Thalie nynphe, de quibus talem recitat fabulam: In Sycilia Symetus fluvius est; iuxta hunc nynpha Thalia compressu Iovis gravida, metu Iunonis, optavit, ut sibi terra dehisceret, quod factum est. Sed ubi venit tempus maturitatis infantum, quos alvo illa gestaverat, reclusa terra est, et duo infantes de alvo Thalye progressi emerserunt, appellatique sunt Palisci, quoniam primo in terram mersi, denuo inde reversi sunt, neque longe inde lacus sunt, sed in immensum profundi, aquarum scaturigine semper ebullientes, quos incole crateras vocant et nomine Dellos appellant, fratresque eos Paliscorum existimant, et habentur in cultu maximo, precipueque circa exigendum etc. Hec Macrobius. His quidem, ut satis per Macrobium potest intellegi, ara fuit atque sacerdos, eo quod miranda ibidem cernerentur. Nam Aristoteles, in libro quem scripsit De mirabilium auditu, dicit: In Palisco Sycilie X cubitorum aqua est, que sese duabus ulnis in altum efferens, a videntibus campus adiacens summergi putatur, verum decidens in statum pristinum conquiescit, et apparet ibidem sacrum quoddam. Nam si quis in tabella quot rerum voluerit iuramenta describat, et descriptum super aquam deponat, si iusta sint omnia, tabella natat, si iniusta demergitur. Periurus autem inflatur, adeo ut sacerdos loci nullam ab eo pro purgatione satisfactionem accipiat. Macrobius autem asserit, quod si furti vel alicuius alterius rei controversia esset inter aliquos, et accusatus diceret se apud crateras iuramento velle purgare, sumptis vadibus accedebant, si is qui iurabat rite iurasset, essetque innocens, illesus abibat. Falsus autem iurator mox vita privabatur in lacu. Miranda quidam sunt, et grandis erat in tales hostis antiqui potestas. Cur autem Iovis dicti sunt filii et absorta sit mater, reddit talem Theodontius rationem. Dicit enim haud longe a Panormo ignobilem fuisse scrobem loco ubi dicebatur Thalya, in quam omnis aqua, que a plaga illa montis Ethne ob imbrem cadebat, mergebatur. Et quicquid tunc fuisset in cavernam deiectum, non multo post in lacus, seu fontes Paliscorum ebullientes, videbatur emergi, per quod apparebat imbrem, quam Iovis, id est aeris, opere natam volunt, eo in loco sub terras condi, et demum apud lacus Paliscorum iterum nasci. Et sic ex Iove nati Palisci.

Share on Twitter Share on Facebook