Lychione filia fuit Dedalionis. Que cum decimum quartum attigisset annum, formosissima a multis in coniugem postulata, ut ait Theodontius, Peonio Epydaurensi nupsit. Inde redeunte Mercurio a Cylleno monte et Phebo a Delphis, et ea visa, eius pulchritudine capti, separatim petiissent concubitum; Apollo spem optati coitus traxit in noctem, Mercurius ferventius optans, non expectata nocte, virginem caduceo tetigit, et in soporem altissimum alligavit, dormientemque vitiavit atque discessit. Phebus autem, veniente nocte, anus formam assumpsit et intravit ad illam, atque oppressit. Et sic factum est, ut ex utroque conciperet, pareretque Mercurio Anthilocum, qui tractu temporis a patre non degenerans artificiosissimus fur effectus est; Phebo vero peperit Phylemonem, qui grandis carmine et cythara valuit. Sane cum hec ob tam generosam prolem, et quod tam splendidis diis placuisset, in superbiam extolleretur, ausa est pulchritudinem suam pulchritudini Diane preferre. Quam ob causam commota Diana sagittis tumidam interemit. Sub cuius fabule cortice quid absconditum sit, ubi de uno quoque eorum scribitur, supra adapertum est. Lychionem autem a Diana occisam, nil aliud arbitror, nisi agentibus humoribus frigidis eam diem clausisse.