Ceys Trachinne telluris rex, filius fuit Luciferi, unde sic Ovidius: Hic regnum sine vi, sine cede regebat Lucifero genitore satus, patriumque nitorem Ore ferens Ceys etc. Erat igitur, ut idem scribit Ovidius, formoso atque pio homini uxor Alciones, quam ipse diligebat summe, et plurimum diligebatur ab ea. Que, cum is vellet ire consulturus Apollinem Clarium, nec posset terrestre iter agere, impediente Phorbantis bello, in quantum poterat obsistebat, ne mare ingrederetur. Verum Ceys suo desiderio magis quam consilio aut beneplacito coniugis credens, conscensa navi iter arripuit. Nec diu et tempestas ingens exorta est, qua nimium fatigatum navigium periclitatum est, et ipse infelix ab undis absortus interiit. Alciones autem domi die nocteque pro salute viri precibus atque sacris Iunonem honorabat. Que cum frivolas devote mulieris preces diu pati non posset, domum adivit Somni, egitque ut Morphea, ex ministris suis unus, cui erant vires diversas hominum induere formas, mitteret, qui quod contigerat in somnis Alcioni nuntiaret. Quod cum mesta vidisset per quietem, abeunte somno cucurrit ad litus, ad quod fortuitu maris estus Ceys cadaver impulerat. Quo viso, dum doloris, impatiens se undis dare precipitem conaretur, deorum et Luciferi miseratione, ambo tam mortuum corpus quam preceps Alcione in aves versi sunt, nomenque amantis mulieris tenent, et adhuc litora ac maria servant. De quibus dicit Ambrosius in Exameron: Id temporis habent deputatum et partubus, quando maxime insurget mare, litoribusque vehementior fluctus illiditur; et quod mirabile est, dicit quod, positis ovis in litore, confestim mitescit mare, et omnes cadunt ventorum procelle, donec septem diebus ova foveat Alciones sua, et nascuntur pulli, et post hec aliis septem diebus natos educat, et sic quattuordecim diebus mare quiescit avibus his, obsequiosum iubente deo, quos quidem naute Alcioneos dies appellant. Sic Ambrosius; si dixisset poeta, fabulosum putassem. Hanc Theodontius hystoriam affirmat, et quod circa finem figmenti est, asserit a casu et mulieris nomine fictum. Nam ea forte tempestate dum undis impulsum exanime corpus Ceys devenisset in litus, et Alcione dolore urgente mergeretur in mortem, aves ille, quibus nomen erat alcionis, astantibus apparuere, ex quo ab omnibus dictum est, mortuos in Alcionas aves fuisse mutatos.