Orion Iovis, Neptuni et Mercurii fuit, secundum Ovidium, filius. Sane quia communia a dignori denominari consuevere, placet Theodontio, ut Iovis tantum filius appelletur. Attamen etsi de origine concordes sint veteres, de processu vite et exitu discrepant. Nam ex eo ante alios Ovidius talem recitat fabulam. Scilicet quod terram peragrantibus Iove, Neptuno, atque Mercurio, factum est ut nocte superveniente nec aliud esset illis diversorium, Hyrei senis, parvi cultoris agelli, gurgustiolum intrarent. Qui cum illos incognitos comiter suscepisset, quam cito advertit deos esse, occiso bove eis sacrificium obtulit. Qua devotione motus Iuppiter, dixit ei ut peteret quod optaret. Qui dixit se non habere coniugem, et premortue promisisse se aliam non sumpturum, optare tamen filium. Iuppiter autem cum reliquis duobus diis, bovis occisi sumpsere corium, et cum in eo minxissent, iusserunt seni ut decem mensibus terra superiniecta esse permitteret. Qui cum fecisset, mense decimo prosiluit puer, qui Orion appellatus est. Qui grandis factus et in venatione Diane socius, sui fidens, dicere ausus est, nullam esse feram quam non superaret. Ex quo commotis diis factus est, ut terra breve emitteret animal ei obvium, scorpionem scilicet, a quo superatus occubuit. Latona autem satelliti filie miserta, eum in celum transtulit, et celeste signum secus Taurum constituit, et cum eo canem suum, quem Syrum vocabat, apposuit. Hec Ovidius. Servius autem hec Enopioni regi contigisse dicit, eumque grandem Diane concubitum exoptasse, a qua, Oratio teste, sagittis confossus est. Cui et Omerus assentit in Odissea, dum dicit quod deorum invidia a Diana apud Ortigiam sagittis occisus est. Lucanus autem dicit a Diana scorpione immisso eum occisum, et deorum miseratione in celum assumptum atque insigne tempestatum signum effectum. Sane Servius autem alibi longe aliter de eo sentit, dicens, quod Enopionis habitus filius cum ingentis esset stature, et venator permaximus factus, Enopionis filiam vitiare voluit, quam ob causam ab Enopione oculis privatus est. Qui cum ab oraculo habuisset, si per pelagus ita adversus Orientem pergeret, ut oculorum concavitates solaribus radiis semper haberet oppositas, recuperare lumina posset. Quod ille facere conatus est, et audito strepitu Cyclopum fabricantium, sono duce ad eos devenit, et ex eis unum humeris suis imposuit, et eius ductu in solem vadens lumina reassumpsit. Hec autem tam vane recitata fabula, et physicam rationem contegit, et hystoriam. Credo igitur poetas circa venerationem Orionis initium nostre generationis ostendere, per Iovem et Neptunum intelligentes calidum et humidum humano semini annexum. Per bovis corium mulieris uterum, in quem postquam descendit hominis semen, nisi quedam naturalis frigiditas superveniat que et os uteri stringat et claudat, et semen in unum cogat, non stabit in matrice semen, quam frigiditatem per Mercurium intelligi voluere, qui complexione frigidus est. Ex corio autem terra tecto, id est corporea circumdato mole, post decimum mensem puer exit. Quod autem Dianam de stupro interpellaverit, potest intelligi, quia cum Orion celeste signum sit, et eo incipiente apparere, quod circa mensem Octobris fit, oriuntur pluvie et ventorum impetus, et tempestates, ex quibus inundationes fiunt, et maris motus, et sic videtur velle in hoc Lunam, id est Dianam, que causa motuum aquarum est, superare.Verum eius deficiente potentia et Lune perseverante, ab ea superatus apparet. Seu agente Lune motu fit persepe, ut Orionis frenentur impetus et coerceatur tempestas, et sic telis feriatur Diane. Quod a Scorpione emisso a terra victus sit, ratio talis est. Ymago Orionis ab antiquis astrologis secus signum Tauri locata est, et de mense Octobris surgit in oriente et tunc incipiunt tempestates, ut dictum est, quasi ipse secum afferat. Ymago autem Scorpionis ex opposita celi parte situata est, nec ante incipit in orientem ascendere, quam Orion occidat in occidentem; et quoniam circa eius ortum cessant ymbres et procelle, et serenum tempus et ver primum apparet, dictum est Orionem a Scorpione superatum, qui ideo a terra emissus dicitur, quia ex terra oriatur, seu quia surgens ab oriente terram exire videatur. Quod luminibus ab Enopione privatus sit, et reliqua fabulosa, ad hystoriam pertinent, quam talem recitat Theodontius. Dicit enim Enopionem regem fuisse Sycilie, et Orionem eius fuisse filium robustissimum iuvanem, et venationibus deditum, eumque die quadam venatione fessum antrum subisse atque obdormuisse, eique per quietem visum sibi suaderi a Venere, ut primo sibi surgenti occursantis virginis uteretur concubitu. Qui experrectus, cum exisset antrum, obviam habuit Candiopem sororem suam eque venationibus vacantem, quam cum renitentem traxisset in antrum, oppressit, et ex ea filium suscepit, quem vocavit Yppologum. Quod cum rescisset Enopion, indignans eum in exilium abire iussit. Orion autem regni spe privatus, consuluit oraculum, a quo illi responsum est, si in orientem tenderet, decus regium recuperaturum. Qui sumptis navibus et Candiope cum parvo filio docti naute opere in Traciam delatus est, que a Sycilia orientalis est provincia. Ibi autem cum virtute sua, favente celo, incolas subegisset, in magno fuit habitus precio, et Neptuni filius appellatus. Hac visa credo satis appareat fictionum intentio.