Proserpina Iovis et Cereris fuit filia. Que quoniam Veneris despiceret ignes, a Plutone amata est, atque rapta et ad Inferos delata, et ibidem eius coniunx facta. Quam cum diu quesisset Ceres, et indicio Arethuse apud Inferos comperisset, eo quod tria grana mali punici comedisset, eam rehabere non potuit. Sententia tamen Iovis factum est, ut sex mensibus cum viro, sex autem cum matre apud Superos moraretur. De hac Proserpina in precedentibus ubi de Cerere, quicquid sub figmento tegitur, explicasse memini, et idcirco preter quod ad hystoriam attinet, replicare non curabo. Arbitror igitur hanc Sycani regis Sycilie et Cereris fuisse filiam, eamque ab Orco Molossorum rege seu Aydoneo, vel Agesilao, secundum Phylocorum, anno XXVIII° Erythei regis Athenarum raptam, eique coniugio copulatam. Hec tamen hystoria prolixius habetur ubi de Plutone.